monumenta.ch > Hrabanus Maurus > et quod eam temere alicui legere non liceat.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , II. De eminentia sacrarum Scripturarum, et ad quid omnis scientia referenda sit. <<<     >>> IV. De gradibus sapientiae et charitatis.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT III. Quibus obscuritatibus Scriptura sacra sit involuta, et quod eam temere alicui legere non liceat.

1 Igitur Scriptura divina, qua tantis morbis humanarum voluntatum subvenitur, ab una lingua perfecta, qua opportune potuit per orbem terrarum disseminari, per varias interpretum linguas longe lateque diffusa est, ut innotesceret gentibus ad salutem.
2 Quam legentes nihil appetunt aliud, quam cogitationes voluntatemque illorum, a quibus conscripta est invenire, et per illas voluntatem Dei secundum quam tales homines locutos credimus.
3 Sed multis et multiplicibus obscuritatibus et ambiguitatibus decipiuntur, qui temere legunt, aliud pro alio sentientes, quibusdam autem locis quid vel falso suspicentur, cum non inveniunt, ita obscure dicta quaedam, densissimam caliginem obducunt.
4 Quod totum provisum esse divinitus non dubito, ad edomandam labore superbiam, et intellectum a fastidio renovandum, cui facile investigata plerumque vilescunt.
5 Sunt enim in divinis libris plurima loca tropicis locutionibus difficilia, sunt quoque multa rerum magnitudine eximia, atque ideo necesse est, ut et sensus et ingenii sagacitate investigentur, et pro sui dignitate intellecta venerentur.
6 Nemo enim ambigit per similitudines libentius quaeque cognosci, et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inveniri.
7 Qui enim prorsus non inveniunt quod quaerunt, fame laborant; qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidiose permarcescunt.
8 In utroque autem languor cavendus est.
9 Magnifice ergo et salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas sanctas medicavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret.
10 Nihil autem fere de illis obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiatur.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.171

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik