Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT II. De eminentia sacrarum Scripturarum, et ad quid omnis scientia referenda sit.
| 1 | Fundamentum autem, status et perfectio prudentiae, scientia est sanctarum Scripturarum: quae ab illa incommutabili aeternaque sapientia profluens, quae ex ore Altissimi prodiit, primogenita scilicet ante omnem creaturam Spiritus sancti distributionibus, per vasa Scripturae lumen indeficiens, quasi per laternas orbi lucet universo, ac si quid aliud est, quod sapientiae nomine rite censeri possit, ab uno Ecclesiaeque sapientiae fonte derivatum, ad eius respectat originem. |
| 2 | Quidquid enim veri a quocunque reperitur, a veritate verum esse per ipsam veritatem dignoscitur; et quidquid ubique boni invenitur, a bonitate bonum esse deprehenditur; sic et quidquid sapientiae a quoquam investigatur, a sapientia sapiens esse intelligitur. |
| 3 | Nec enim illa quae in libris prudentium huius saeculi vera et sapientia reperiuntur alii quam veritati et sapientiae attribuenda sunt, quia non ab illis haec primum statuta sunt in quorum dictis haec leguntur, sed ab aeterno manentia investigata sunt, quantum ipsa doctrix et illuminatrix omnium veritas et sapientia eis investigare posse concessit; ac ideo ad unum terminum cuncta referenda sunt, et quae in libris gentilium utilia, et quae in Scripturis sacris salubria inveniuntur ut ad cognitionem perfectam veritatis et sapientiae perveniamus, qua cernitur et tenetur, summum bonum. |
| 4 | Summo autem bono assecuto et adepto, vere beatus quisque fit, cum summa sapientia plene et perfecte in aeternum perfruitur: quia sine hac sapientia nemo fieri beatus potest, sicut ipsa veritas et sapientia Christus ad Patrem loquens testatur: Haec est autem, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII). |
| 5 | Consequenter autem hic intelligitur Spiritus sanctus, qui est Patris Filiique tanquam charitas consubstantialis amborum. |
| 6 | Tunc ergo cognitio Dei erit perfecta quando mors erit nulla. |
| 7 | Tunc et beatitudo erit plena, quando Dei clarificatio erit summa. |
| 8 | Sed prius hic quodammodo clarificatur Deus, dum per fidem credentium et sanctarum Scripturarum manifestationem in tota mundi latitudine praedicatur. |
| 9 | Nunc enim videmus eum per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognoscimus ex parte, tunc autem cognoscemus sicut et cogniti sumus. |