monumenta.ch > Hrabanus Maurus > qui ad sacrum ordinem accedere volunt.
>>> Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., II. De eminentia sacrarum Scripturarum, et ad quid omnis scientia referenda sit.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT PRIMUM. Quid eos scire et habere conveniat, qui ad sacrum ordinem accedere volunt.

1 Institutio ergo ecclesiastica, qualiter ad divinum officium instrui oporteat sanctissimum ordinem clericorum, multimoda narratione declarat, quia et scientiae plenitudinem, et vitae rectitudinem, et eruditionis perfectionem maxime eos habere decet, qui in quodam culmine constituti, gubernaculum regiminis in Ecclesia tenent.
2 Nec enim eis aliqua eorum ignorare licet, cum quibus vel se, vel subiectos instruere debent, id est, scientiam sanctarum Scripturarum, puram veritatem historiarum, modos tropicarum locutionum, significationem rerum mysticarum, utilitatem omnium disciplinarum, honestatem vitae in probitate morum, elegantiam in prolatione sermonum, discretionem in exhibitione dogmatum, differentiam medicaminum, contra varietatem aegritudinum.
3 Haec ergo qui nescit, non dico aliorum, sed nec suam bene potest disponere utilitatem; ac ideo necesse est ut futurus populi rector, dum vacat, paret sibi ante arma, in quibus post modum hostes fortiter superet, et gregem sibi commissum opportune defendat.
4 Turpe est enim tunc primum quemlibet velle discere, dum debet (pastor constitutus) docere, et periculosum est eum magisterii pondus subire, qui non, scientiae praesidio suffultus, potens est illud sufferre.
5 Nulla ars doceri praesumatur, nisi prius intenta meditatione discatur.
6 Ab imperitis ergo pastorale magisterium qua temeritate suscipitur, quando ars est artium regimen animarum? Quis autem cogitationum vulnera occultiora esse nesciat vulneribus viscerum? Et tamen saepe qui nequaquam spiritualia praecepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non metuunt, dum qui pigmentorum vim nesciunt, videri medici carnis erubescunt.
7 Nam sunt nonnulli qui intra sanctam Ecclesiam sola ambitione honoris culmen appetunt, atque attestante veritate primas salutationes in foro, primos in coenis recubitus, primas in conventionibus cathedras quaerunt; qui susceptum curae pastoralis officium ministrare digne tanto magis nequeunt, quanto ad humilitatis magisterium ex sola elatione pervenerunt.
8 Quos contra Dominus per prophetam queritur, dicens: Ipsi regnaverunt et non ex me, principes exstiterunt, et ego ignoravi (Oseae VIII).
9 Ex se namque et non ex arbitrio summi rectoris regnant, qui, nullis fulti virtutibus, nequaquam divinitus vocati, sed sua cupiditate accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur, quos tamen internus iudex provehit, et nescit quia quos permittendo tolerat, profecto per iudicium reprobationis ignorat.
10 Pastorum ergo imperitia voce Veritatis increpatur, cum per prophetam dicitur: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam, tenentes legem nescierunt me (Isa. LVI).
11 Nesciri ergo se ab eis queritur Veritas, et nescire se principatum nescientium protestatur, quia profecto hi qui ea quae sunt Domini nesciunt a Domino nesciuntur, Paulo attestante, qui ait: Si quis autem ignorat, ignorabitur (I Cor. IV).
12 Quae nimium pastorum saepe imperitia meritis congruit subiectorum, qui quamvis lumen scientiae sua culpa exigente non habeant, districto tamen iudicio agitur ut per eorum ignorantiam hi etiam qui sequuntur offendant.
13 Hinc namque in Evangelio per semetipsam Veritas dicit: Si caecus caeco ducatum praestat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV).
14 Et sunt nonnulli qui solerti cura spiritalia praecepta perscrutantur, sed quae intelligendo penetrant, vivendo conculcant, repente docent quae non opere, sed meditatione, didicerunt, et quod verbis praedicant, moribus impugnant.
15 Unde fit ut cum pastor per abrupta graditur, ad praecipitium grex sequatur.
16 Hinc namque per prophetam Dominus contra contemptibilem pastorum sententiam queritur dicens: Cum ipsi limpidissimam aquam biberitis, reliquam pedibus vestris turbabatis, et oves meae quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur, et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant (Ezech. XXXIV).
17 Aquam quippe limpidissimam pastores bibunt, cum fluenta veritatis recte intelligentes hauriunt; sed eamdem aquam pedibus turbare, est sanctae meditationis studia male vivendo corrumpere.
18 Aquam scilicet eorum pedibus turbatam oves bibunt, cum subiecti quique non sectantur verba quae audiunt, sed ea sola quae conspiciunt exempla pravitatis, imitantur.
19 Hinc rursus Dominus per prophetam dicit: Facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis (Ezech. XLIV).
20 Nemo quippe amplius in Ecclesia nocet, quam qui perverse agens, nomen vel ordinem sanctitatis habet.
21 Refugerent autem indigni quique tanti reatus pondera, si veritatis sententiam sollicita cordis aure pensarent, qui ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius erat ei ut ligaretur mola asinaria in collo eius, et proiiceretur in profundum maris (Matth. XVIII).
22 Per molam quippe asinariam, saecularis vitae circuitus et labor exprimitur, et profundum maris, extrema damnatio designatur.
23 Qui ergo sanctitatis specie deductus, vel verbo, vel exemplo caeteros destruit, melius profecto fuerat, ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam hunc sacra officia in culpa caeteris imitabilem demonstrarent, quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferna poena cruciaret.
24 Sed quia utrumque necesse est, ut bonam vitam sapientia illustret, et sapientiam bona vita commendet, utrumque in hoc libro (si Dominus annuerit) digeremus, id est, ut sciant hi qui in sacris ordinibus Ecclesiae, aut iam Domino deserviunt, aut deservituri erunt, quantae eruditionis eis opus sit in animo, et quam sobriae vitae exemplo, quantaeque virtutis et discretionis in docendo, ut nec discordet vita prudentiae, neque sermo dissentiat disciplinae.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.166

>>> Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., II. De eminentia sacrarum Scripturarum, et ad quid omnis scientia referenda sit.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > qui ad sacrum ordinem accedere volunt.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik