Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT LVIII. De haeresibus variis.
| 1 | Hoc ergo cavendum est omni animae timenti Deum, ut non a fide catholica decidens, et relinquens doctrinam veritatis, in errores haereticorum cadat, quia hoc certissimum mortis est genus. |
| 2 | Sed ut hoc facilius possit praecavere, quascunque sectas de erroribus haereticorum atque schismaticorum, denotatas a catholicis doctoribus invenimus, simul cum earum auctoribus, sive sectatoribus, in hoc libro determinamus. |
| 3 | Haeresis, αἴρεσις Graece, ab electione vocatur, quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod melius illi esse videtur, ut philosophi, Peripatetici, Academici, Epicurei, et Stoici, vel sicut alii, qui perversum dogma cogitantes, arbitrio suo de Ecclesia recesserunt. |
| 4 | Inde ergo haereses sunt dictae Graeca voce ex interpretatione electionis, quas quisque arbitrio suo, ad instituenda sive ad suscipienda quaelibet, ipse elegit. |
| 5 | Nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. |
| 6 | Apostolos Dei habemus auctores: qui nec ipsi quidquam ex suo arbitrio quod inducerent elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. |
| 7 | Secta a sectando et tenendo nominata; nam sectas dicimus habitus animorum ac instituta, circa disciplinam fideliter propositam, quae tenendo sequuntur, longe alia in religionis cultu opinantes quam caeteri. |
| 8 | Schisma a scissura animorum nomen accepit; eodem enim cultu, eodemque ritu credit ut caeteri, solo congregationis delectatur dissidio. |
| 9 | Fit autem schisma cum dicunt: Homines nos iusti sumus, nos sanctificamus immundos, et caetera similia. |
| 10 | Superstitio dicta, eo quod sit superflua aut superinstituta observatio. |
| 11 | Alii dicunt a senibus, quia multis annis superstites, per aetatem delirant et errant. |
| 12 | Apud Iudaeos autem hae fuerunt haereses: Pharisaeorum, Sadducaeorum, Esnaeistarum, Marbonensium, Genistarum, Meristaeorum. |
| 13 | Pharisaei ergo et Sadducaei inter se contrarii sunt. |
| 14 | Nam Pharisaei ex Hebraeo in Latinum interpretantur divisi, eo quod traditionum et observationum quas illi deuteras vocant iustitiam praeferunt. |
| 15 | Unde et divisi vocantur a populo quasi per iustitiam. |
| 16 | Sadducaei interpretantur iusti, vindicant enim sibi quod non sunt, corporis resurrectionem negant, et animam interire cum corpore praedicant. |
| 17 | Sed nec spiritus esse, nec angelos credunt. |
| 18 | Hi quinque tantum libros legis recipiunt, prophetarum vaticinia respuunt. |
| 19 | Esnaeistae dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos omnem abstinentiam. |
| 20 | Marbonaei dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos in omni re sabbatizare. |
| 21 | Genistae dicti, eo quod de genere Abranae esse gloriantur. |
| 22 | Nam cum in Babyloniam venisset populus Dei, plerique relinquentes uxores suas, Babylonicis mulieribus adhaeserunt; quidam Israeliticis tantum coniugibus contenti, vel ex eis geniti, dum reversi essent de Babylonia, diviserunt se ab orani populo et assumpserunt sibi hoc nomen iactantiae. |
| 23 | Meristaei appellati, eo quod separant Scripturas, non credentes omnibus prophetis, dicentes aliis et aliis spiritibus prophetasse. |
| 24 | Meros enim, μέρος Graece, Latine pars dicitur. |
| 25 | Samaritae dicti, quod legem solam custodiunt, nam prophetas non recipiunt. |
| 26 | Hemerobaptistae, eo quod quotidie vestimenta sua et corpora lavent. |
| 27 | Quidam haeretici qui de Ecclesia recesserunt, ex nominibus suorum auctorum nuncupantur, quidam vero ex causis quas eligentes instituerunt. |
| 28 | Simoniani dicti a Simone, magicae disciplinae perito, cui Petrus in Actibus apostolorum maledixit, pro eo quod ab apostolis Spiritus sancti gratiam pecunia emere voluisset. |
| 29 | Hi dicunt creaturam non a Deo, sed a virtute quadam superna creatam. |
| 30 | Menandriani a Menandro mago, discipulo Simonis nuncupati, qui mundum non a Deo, sed ab angelis factum esse asserunt. |
| 31 | Basilidiani a Basilide appellati, qui inter reliquas blasphemias, passum Iesum abnegant. |
| 32 | Nicolaitae dicti a Nicolao diacono Ecclesiae Hierosolymorum, qui cum Stephano et caeteris constitutus est a Petro: qui propter pulchritudinem relinquens uxorem, dixerat ut qui vellet, ea uteretur. |
| 33 | Versaque est in stuprum talis consuetudo, ut invicem coniugia commutarentur. |
| 34 | Gnostici propter excellentiam scientiae se ita appellare voluerunt; animam naturam Dei esse dicunt; bonum et malum Deum suis dogmatibus fingunt. |
| 35 | Carpocratiani a Carpocrate quodam vocantur, qui dixit Christum hominem fuisse tantum, et de utroque sexu progenitum. |
| 36 | Cerinthiani a Cerintho quodam nuncupati. |
| 37 | Hi inter caetera circumcisionem observant, mille annos post resurrectionem in voluptate carnis futuros praedicant. |
| 38 | Unde et Graece chiliastae χιλιασταί Latine milliasti sunt appellati. |
| 39 | Nazaraei dicti, qui dum Christum, qui a vico Nazaraeus est appellatus, Filium Dei confiteantur, omnia tamen veteris legis custodiunt. |
| 40 | Ophitae a colubro nominati sunt. |
| 41 | Coluber enim Graece ὅφις dicitur. |
| 42 | Colunt enim serpentem, dicentes ipsum in paradiso induxisse virtutis cognitionem. |
| 43 | Valentiani a Valentino quodam Platonico sectatore vocati: qui αἴωνας id est saecula quaedam in originem Dei creatoris induxit. |
| 44 | Christum quoque de Virgine nihil corporis assumpsisse, sed per eam quasi per fistulam transisse asseruit. |
| 45 | Apellitarum quoque Apelles princeps fuit: qui creatorem, angelum nescio quem gloriosum superioris Dei faciens, Deum legis Israel, illum igneum affirmans. |
| 46 | Apellitae quorum auctor Apelles, qui dixit Christum non Deum in veritate, sed hominem in phantasia apparuisse. |
| 47 | Archontiaci a principibus appellantur: qui universitatem quam Deus condidit, opera esse archangelorum defendunt. |
| 48 | Adamiani vocati, quod Adae imitantur nuditatem, unde et nudi erant, et nudi in se mares feminaeque conveniunt. |
| 49 | Cainani proinde sic appellati, quoniam Cain adorant. |
| 50 | Sethiani nomen acceperunt a filio Adam, qui vocatus est Seth, dicentes eum esse Christum. |
| 51 | Melchisedechiani vocati pro eo quod Melchisedech sacerdotem Dei, non hominem fuisse, sed virtutem Dei arbitrantur. |
| 52 | Angeli vocantur qui angelos colunt. |
| 53 | Apostolici hoc sibi nomen ideo sumpserunt, quod nihil possidentes proprium, nequaquam recipiunt eos qui aliquo in hoc mundo utuntur. |
| 54 | Cerdoniani a Cerdone quodam nominati: qui duo contraria principia asseruit. |
| 55 | Marcionistae a Marcione Stoico philosopho appellati: qui Cerdonis dogma secutus, alterum bonum, alterum iustum Deum asseruit; tanquam duo principia creatoris et bonitatis. |
| 56 | Arroteritae ab oblatione vocati; panem enim et caseum offerunt dicentes primis hominibus oblationem a fructibus terrae et a fructibus ovium fuisse celebratam. |
| 57 | Aquarii appellati, eo quod aquam solam offerunt in calice sacramenti. |
| 58 | Severiani, a Severo exorti, vinum non bibunt, et Vetus Testamentum, et resurrectionem non recipiunt. |
| 59 | Tatiani, a Tatiano quodam vocati, qui et Encratitae dicti, quia carnes abominantur. |
| 60 | Alogii vocantur tanquam sine verbo; logos enim, λόγος Graece, verbum dicitur; Deum enim verbum non credunt, respuentes Ioannis Evangelium et Apocalypsin. |
| 61 | Cataphrygis nomen provincia Phrygis dedit, quia ibi exstiterunt auctores eorum. |
| 62 | Montanus, Prisca et Maximilla fuerunt: ii adventum Spiritus sancti non in apostolos, sed in se traditum asserunt. |
| 63 | Cathari propter munditiam ita se nominaverunt; gloriantes enim de suis meritis, negant poenitentibus veniam peccatorum; viduas si nupserint, tanquam adulteras damnant; mundiores se caeteris praedicant; qui nomen suum si cognoscere vellent, mundanos se potius quam mundos vocarent. |
| 64 | Pauliani, a Paulo Samosateno exorti sunt, qui dixit non semper fuisse Christum, sed a Maria sumpsisse initium. |
| 65 | Hermogeniani, ab Hermogene quodam vocati: qui materiam non natam introducens, Deo non nato eam comparavit, matremque elementorum et deam asseruit, quos Apostolus improbat elementis servientes. |
| 66 | Manichaei a quodam Persa exstiterunt, qui vocatus est Manes. |
| 67 | Hic duas naturas et substantias introduxit, id est bonam et malam, et animas ex Deo quasi ex aliquo fonte manare asseruit; Vetus Testamentum respuit, Novum ex parte recipit. |
| 68 | Canoniani Latine sine lege dicuntur. |
| 69 | Anthropomorphitae dicti, pro eo quod simplicitate rustica Deum humana membra habere, quae in divinis scripta sunt, arbitrantur; anthropos enim, Graece ἄνθρωπος Latine homo interpretatur; ignorantes vocem Domini, qui ait: Spiritus Deus est. |
| 70 | Incorporeus est enim, nec membris distinguitur, nec corporis mole censetur. |
| 71 | Heraclitae ab Heraclito auctore exorti, monachos tantum recipiunt, coniugia respuunt, regna coelorum parvulos habere non credunt. |
| 72 | Novatiani a Novato Romae urbis presbytero exorti, qui adversus Cornelium cathedram sacerdotalem conatus invadere haeresim instituit, nolens apostatas suscipere, et rebaptizans baptizatos. |
| 73 | Montani haeretici dicti, quod tempore persecutionis in montibus latuerunt, qua occasione se a corpore catholicae Ecclesiae diviserunt. |
| 74 | Ebionitae ab Ebione dicti, sive a paupertate. |
| 75 | Christum enim per provectum solum iustum putant effectum. |
| 76 | Unde competenter Ebionei pro paupertate intelligentiae appellati sunt. |
| 77 | Hi semiiudaei sunt, et ita tenent Evangelium, ut legem carnaliter servent, adversus quos ad Galatas Apostolus scribens invenitur. |
| 78 | Photiniani a Photino GalloGraeciae Syrmiae episcopo nuncupati, qui Ebionitarum haeresim suscitans, asseruit Christum a Maria per Ioseph nuptiali coitu fuisse conceptum. |
| 79 | Aeriani ab Aerio quodam nuncupati sunt: hi offerre sacrificium pro defunctis spernunt. |
| 80 | Ethiani ab Ethio sunt vocati, idemque Eunomiani ab Eunomio quodam dialectico, Ethii discipulo, ex cuius nomine magis innotuerunt, dissimilem Patri asserentes Filium, et Filio Spiritum sanctum, dicunt etiam nullum imputari peccatum in fide manentium. |
| 81 | Origeniani ab Origene auctore exorti sunt, dicentes quod non possit Filius videre Patrem, nec Spiritus sanctus Filium; animas quoque in mundi principio dicunt peccasse, et pro diversitate peccatorum e coelis usque ad terram diversa corpora quasi vincula meruisse, eaque de causa factum fuisse mundum. |
| 82 | Noetiani a quodam Noetio vocati, qui dicebant Christum eumdem esse Patrem et Spiritum sanctum. |
| 83 | ipsamque Trinitatem in officiorum nominibus, non in personis, accipiunt: unde et Patripassiani vocantur, quia Patrem passum dicunt. |
| 84 | Sabelliani ab eodem Noetio pullulasse dicuntur, cuius discipulum perhibent fuisse Sabellium, ex cuius nomine maxime innotuerunt, unde et Sabelliani vocati sunt: hi unam personam Patris et Filii et Spiritus sancti astruunt. |
| 85 | Ariani ab Ario Alexandrino presbytero orti sunt, qui coaeternum Patri Filium non agnoscens, diversas in Trinitate substantias asseruit, contra illud quod ait Dominus: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X). |
| 86 | Macedoniani a Macedonio Constantinopolitano episcopo dicti sunt, negantes Deum esse Spiritum sanctum. |
| 87 | Apollinaristae ab Apollinari vocati sunt, dicentes Christum corpus tantummodo sine anima suscepisse. |
| 88 | Antidicomaritae appellati sunt, pro eo quod Mariae virginitati contradicunt, asserentes eam post Christum natum viro suo fuisse commistam Metangismonitae ideo tale nomen acceperunt, quia angos, ἄγγος Graece, vas dicitur. |
| 89 | Asserunt enim sic esse in patre Filium, tanquam vas minus intra vas maius. |
| 90 | Patriciani a quodam Patricio nuncupati sunt, qui substantiam humanae carnis a diabolo conditam esse dicunt. |
| 91 | Colinthiani a quodam Colintho nominati, qui dicunt Deum non facere malum, contra illud quod scriptum est: Ego Dominus creans malum (Isai. XLV). |
| 92 | Floriani a Florino, qui e contrario dicunt Deum creasse mala, contra id quod scriptum est: Fecit Deus omnia bona. |
| 93 | Donatistae a Donato quodam Afro nuncupati, qui de Numidia veniens, totam pene Africam sua persuasione decepit: asserens minorem Patre Filium, et minorem Filio Spiritum sanctum, et rebaptizans catholicos. |
| 94 | Bonosaici a Bonoso quodam episcopo exorti produntur, qui Christum Filium Dei adoptivum, non proprium, asserunt. |
| 95 | Circumcelliones, dicti eo quod agrestes sunt, quos Cothopitas vocant, supradictae haeresis habentes doctrinam. |
| 96 | Hi amore martyrii semetipsos perimunt, ut violenter de hac vita discedentes, martyres nominentur. |
| 97 | Priscillianistae a Priscilliano vocati, qui in Hispania ex errore Gnosticorum et Manichaeorum permistum dogma composuit. |
| 98 | Luciferiani a Lucifero Syrmiae episcopo orti. |
| 99 | Episcopos catholicos, qui Constantii persecutione perfidiae Arianorum consentientes erant, et postea correcti, redire in Ecclesiam catholicam delegerunt, damnantes sive quod crediderant, sive quod credidisse se simulaverant, Ecclesia catholica materno recepit sinu, tanquam Petrum post fletum negationis. |
| 100 | Hanc illi matris charitatem superbe accipientes, eosque recipere nolentes, ab Ecclesiae communione recesserunt, et cum ipso Lucifero auctore suo, qui mane oriebatur, cadere meruerunt. |
| 101 | Iovinianistae a Ioviniano quodam monacho dicti, asserentes nullam nuptiarum et virginum esse distantiam, nullumque inter abstinentes et simpliciter epulantes esse discrimen. |
| 102 | Elvidiani ab Elvidio nominati, qui dicunt post natum Christum alios Mariam filios de viro Ioseph peperisse. |
| 103 | Paterniani a Paterno quodam exorti, qui inferiores corporis partes a diabolo factas opinantur. |
| 104 | Arabici nuncupati, eo quod in Arabia exorti sunt, dicentes animam cum corpore mori, atque in novissimo utrumque resurgere. |
| 105 | Tertullianistae dicti a Tertulliano, presbytero Africanae provinciae et civitatis Carthaginensis, animam immortalem esse, sed corpoream praedicantes, et animas hominum peccatorum, post mortem in daemones converti putantes. |
| 106 | Tessarodecaditae dicti, quod quarta decima luna pascha cum Iudaeis observandum contendunt; nam tessara quatuor, deca decem significat. |
| 107 | Nyctares a somno nuncupati, quod vigilias noctis respuant, superstitionem esse dicentes, iura temerari Dei, qui noctem ad requiem tribuit. |
| 108 | Pelagiani a Pelagio monacho exorti. |
| 109 | Hi liberum arbitrium divinae gratiae anteponunt, dicentes sufficere voluntatem ad implenda divina iussa. |
| 110 | Nestoriani a Nestorio Constantinopolitano episcopo nuncupati, qui beatam virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo asseruit genitricem, ut aliam personam carnis, aliam faceret deitatis; nec unum Christum in Verbo Dei et carne credidit, sed separatim atque seiunctim, alterum Filium Dei, alterum filium hominis praedicavit. |
| 111 | Eutychiani ab Eutyche Constantinopolitano abbate, qui Christum post humanam assumptionem negavit existere de duabus naturis, sed solum in eo divinam asseruit esse naturam. |
| 112 | Acephali dicti, id est sine capite quod sequantur, haeretici; nullus enim eorum reperitur auctor a quo exorti sint: hi trium Chalcedonensium capitulorum impugnatores, duarum in Christo substantiarum proprietatem negant, et unam in eius persona naturam praedicant. |
| 113 | Theodosiani et Gaianitae appellati a Theodosio et Gaiano, qui temporibus Iustiniani principis in Alexandria, populi perversi electione uno die sunt ordinati episcopi. |
| 114 | Hi errores Eutychetis et Dioscori sequentes, Chalcedonense concilium respuunt; ex duabus unam in Christo naturam asserunt, quam Theodosiani corruptam, Gaianitae incorruptam contendunt. |
| 115 | Gnoitae et Tritoitae a Theodosianis exorti sunt, ex quibus Gnoitae ab ignorantia dicti, quia perversitati a qua exorti sunt, id adiiciunt, quod Christi divinitas ignoret futura quae sunt scripta de die et hora novissima; non recordantes Christi personam in Isaia loquentis: Dies iudicii in corde meo (Isai. LXIII). |
| 116 | Tritoitae vero vocati, quod sicut tres personas in Trinitate, ita quoque tres astruunt deos esse, contra illud quod scriptum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est. |
| 117 | Sunt et aliae haereses sine auctore, et sine nominibus, ex quibus aliae triformem putant Deum esse, aliae Christi divinitatem passibilem esse dicunt, aliae Christi de Patre nativitati initium temporis dant, aliae liberationem hominum apud inferos factam Christi descensione non credunt, aliae animam imaginem Dei negant, aliae animas converti in daemones, et in quaecunque animalia existimant, aliae de mundi statu dissentiunt, aliae innumerabiles mundos opinantur, aliae aquam Deo coaeternam faciunt, aliae nudis pedibus ambulant, aliae cum hominibus non manducant. |
| 118 | Hae sunt haereses adversus catholicam fidem exortae, et ab apostolis et sanctis Patribus, vel conciliis praedamnatae, quaedam in multis erroribus diversae invicem sibi dissentiunt, communi tamen nomine adversus Ecclesiam Dei conspirant. |
| 119 | Sed et quicunque aliter Scripturam sacram intelligit, quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo conscripta est, licet de Ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest. |