monumenta.ch > Hrabanus Maurus > et quod eam temere alicui legere non liceat. > CAPUT VII. De vespertina celebratione. > si sensus ipse congruat veritati. > CAPUT VII. De diaconis. > CAPUT III. De officio primae horae. > CAPUT III. De tonsura clericorum. > CAPUT XI. De ambiguis signis quomodo constant. > CAPUT XV. De litaniis. > 101. > CAPUT XV. De superhumerali. > CAPUT XXV. De astronomia. > CAPUT LVII. De regula fidei.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , LVI. De symbolo. <<<     >>> LVIII. De haeresibus variis.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT LVII. De regula fidei.

1 Haec est autem post apostolicum Symbolum certissima fides, quam doctores nostri tradiderunt, ut profiteamur Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius essentiae, eiusdem potestatis et sempiternitatis, unum invisibilem, ita ut in singulis personarum proprietate servata, nec substantialiter trinitas dividi, nec personaliter debeat omnino confundi; Patrem quoque confiteri ingenitum, Filium unigenitum, Spiritum autem sanctum nec genitum nec ingenitum, sed ex Patre et Filio procedentem; Filium a Patre nascendo procedere, Spiritum vero sanctum procedendo non nasci; ipsum quoque Filium perfectum ex Virgine, sine peccato, hominem suscepisse, ut quem sola bonitate creaverat, sponte lapsum misericorditer repararet; quem veraciter crucifixum, et tertia die resurrexisse, et cum eadem ipsa carne glorificata ascendisse in coelum, in qua et ad iudicium vivorum et mortuorum exspectatur venturus; et quod divinam humanamque substantiam in utroque perfectus una Christus persona gestaverat, quia nec geminavit utriusque substantiae integritas personam, nec confudit geminam unitas personae substantiam: altero quippe neutrum exclusit, quia utrumque unusquisque intemerato iure servavit.
2 Quod Novi et Veteris Testamenti salubris commendat auctoritas, illa per prophetiam, ista per historiam veraciter persoluta; et quod neque de Deo, neque de creatura saeculi sit cum paganis aut cum haereticis aliquid sentiendum in his rebus, in quibus a veritate dissentiunt.
3 Sed in utroque Testamento divina protestantur eloquia, hoc tantummodo sentiendum, quod sive hominem, sive universa, nulla Deus necessitate creaverit, nec ullam esse omnino visibilem invisibilemque substantiam, nisi aut quae Deus sit, aut a bono Deo bona creata sit; sed Deus summe et incommutabiliter bonus, creatura vero inferius et mutabiliter bona; et quod animae origo incerta sit; et quod angelorum natura, vel animae, non sit pars divinae substantiae, sed Dei creatura ex nihilo condita, ideoque incorporea, quia ad imaginem Dei creata est.
4 De pietate morum sine qua fides divini cultus otiosa torpescit, et cum qua integritas divini cultus perficitur; et ut unusquisque Deum propter Deum, et proximum in Deo diligat, ut perficiendo perveniat.
5 Alterum quoque alterius non pollui posse peccato, ubi par voluntatis non tenetur consensio.
6 Legitimas nuptias non credi damnandas, licet ex eis quoque originali peccato obnoxia credatur nasci posteritas; eisque iure fidelium virginum et continentium praeferenda doceatur integritas.
7 Ne unum baptismum Trinitatis (quod nefas est) iteretur; neque pro diversitate tradentium ministrorum singulis putetur quibusque confiteri, sed ab eo singulari potestate donari, de quo dictum legimus: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto; et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei (Ioan. I).
8 Et ne poenitentiae remediis non egere putemus, pro quotidianis humanae fragilitatis excessibus, sine quibus in hac vita esse non possumus, ita ut poenitentiae compunctione fructuosa universa fateamur deleri peccata, sicut scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
9 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI).
10 Nullum quoque suis viribus, sed per divinam gratiam capiti Christo subiungi, atque indiruptae pacis perseverantia in unitate Ecclesiae ipsius solidari.
11 Nec humanae voluntatis arbitrio boni quiddam deputandam existimari, sed secundum propositum voluntatis Dei omnem numerum electorum acquiri.
12 Bona quoque temporalia bonis malisque communia a Deo creari, eiusque dispensatione singulis quibusque vel tribui vel negari: quorum bonorum in unoquoque fidelium non habitus, sed usus aut improbandus, aut probandus.
13 Certa vero aeternaque bona, solos posse bonos in futuro consequi, quorum pignore Ecclesiam nunc informatam credimus detineri, hic habentem primitias Spiritus, in futuro perfectionem; hic sustentari in spe, postea pasci in re; hic videri per speculum in aenigmate, in futuro autem facie ad faciem, cum ad speciem fuerit perducta per fidem.
14 Quod donec perficiatur, ut summi Dei bonis fruamur aeternis, fruendum, inde non oberimus et proximis.
15 Eam quoque nos spem resurrectionis habere, ut eodem ordine eademque forma qua ipse Dominus resurrexit a mortuis, nos quoque resurrecturos esse credamus, in eodem corpore in quo sumus vel vivimus, non naturam aut sexum mutantes, sed tantum fragilitatem et vitia deponentes.
16 Ipsum quoque Satanam cum angelis suis atque cultoribus aeterno incendio condemnandum, neque, secundum quorumdam sacrilegam dispensationem, ad pristinam, id est angelicam dignitatem, ex qua propria malignitate cecidit, reducendum.
17 Haec est catholicae traditionis fidei integritas, de qua si unum quodlibet respuatur, tota fidei credulitas amittitur.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.151

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , LVI. De symbolo. <<<     >>> LVIII. De haeresibus variis.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > et quod eam temere alicui legere non liceat. > CAPUT VII. De vespertina celebratione. > si sensus ipse congruat veritati. > CAPUT VII. De diaconis. > CAPUT III. De officio primae horae. > CAPUT III. De tonsura clericorum. > CAPUT XI. De ambiguis signis quomodo constant. > CAPUT XV. De litaniis. > 101. > CAPUT XV. De superhumerali. > CAPUT XXV. De astronomia. > CAPUT LVII. De regula fidei.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik