Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT LVI. De symbolo.
| 1 | Symbolum tali ratione institutum maiores nostri tradunt, quod post ascensionem Domini et Salvatoris nostri ad Patrem, cum post adventum sancti Spiritus discipuli eius inflammati, linguis omnium gentium loquerentur, ut nulla illis gens extera, nulla lingua barbaris inaccessa vel invia videretur, praeceptum eis est a Domino datum, ad praedicandum Dei verbum, ad singulas quasque nationes adire. |
| 2 | Discessuri itaque ab invicem, normam prius sibi futurae praedicationis in communi constituunt, ne velociter ab invicem discedentes, diversum aliquod vel dissonum praedicaretur his qui ad fidem Christi invitabantur. |
| 3 | Omnes ergo in uno positi, et Spiritu sancto repleti, breve sibi praedicationis indicium conferendo, in unum quod sentiebant componunt, atque hanc credentibus dandam esse regulam statuunt. |
| 4 | Symbolum autem hoc multis et iustissimis causis appellare voluerunt. |
| 5 | Symbolum enim, Graece σύμβολον et indicium dici potest et collatio, hoc est, quod plures in unum conferunt. |
| 6 | Id enim fecerunt apostoli, in his sermonibus in unum conferendo unusquisque quod sensit. |
| 7 | Indicium autem vel signum idcirco dicitur, quod illo in tempore sicut Paulus apostolus dicit, et in Actibus apostolorum refertur: Multi simulabant se esse apostolos Christi, nominantes quidem Christum, sed non integris traditionum lineis nuntiantes. |
| 8 | Idcirco ergo istud indicium posuere, per quod cognosceretur is qui Christum verum secundum apostolicas litteras praedicaret. |
| 9 | Est autem Symbolum signum, per quod agnoscitur Deus; quodque proinde credentes accipiunt, ut noverint qualiter contra diabolum fidei certamina praeparent; in quo quidem pauca sunt verba, sed omnia continentur sacramenta. |
| 10 | De totis enim Scripturis, haec breviatim collata sunt ab apostolis: ut quoniam plures credentium litteras nesciunt, vel qui sciunt, praeoccupatione saeculi, Scripturas legere non possunt, haec corde retinentes, habeant sufficientem sibi scientiam salutarem. |
| 11 | Est enim breve fidei verbum, et olim a propheta praedictum: Quoniam verbum breviatum faciet Dominus super terram. |