Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT LV. De benedictionibus.
| 1 | Benedictionem autem dari a sacerdotibus populo, antiqua per Moysen benedictio pandit et comprobat, qua benedicere populo suo, sub sacramento trinae invocationis iubetur. |
| 2 | Ait enim ad Moysen Dominus: Sic benedices populum meum, et ego benedicam illos. Benedicat te Dominus et custodiat te (Num. VI); illuminet Dominus faciem suam super te, et misereatur tui (Psal. LXVI); convertatque Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem (Num. VI). |
| 3 | Hinc quoque usus Ecclesiae multiplices benedictiones in diversis rebus habet. |
| 4 | Benedicitur oleum ex apostolica auctoritate, ad infirmorum medicamentum, Iacobo apostolo hoc ita praecipiente: Infirmatur, inquit, quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, ut orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini nostri Iesu Christi (Iac. V). |
| 5 | Benedicitur sal et aqua in diversos usus fidelium, ad homines infirmos, contra phantasiam inimici, ad pecorum sanitatem, ad morbos auferendos, etc., sicut legitur Alexander, septimus post Petrum, Romanae urbis episcopus, et martyr, constituisse aquam sparsionis cum sale benedici in habitaculis hominum. |
| 6 | Nam nullum est aliud elementum quod in hoc mundo purget universa quam aqua, quodque vivificet cuncta: ideoque cum baptizamur in Christo, per ipsum renascimur, ut purificati vivificemur; quod in tempore passionis una cum sanguine de latere Christi profluxit, ad ostendendum utique omnis sanctificationis et munditiae validum se inde habere sacramentum. |
| 7 | Quod autem sal sanctificatum aquae immiscetur, ex divina auctoritate processit, quia illud per Elisaeum in fontem mitti iussit, ut sanaretur sterilitas aquarum Iericho. |
| 8 | Ergo natura salis naturae aquae vicina et coniunctissima est, quia eiusdem clementiae ambo sunt, et idem officium et significationem habent. |
| 9 | Nam aqua a sordibus mundat, sal putredinem fugat; aqua nitorem praebet, sal sinceritatem adhibet; aqua potum sapientiae significat, et sal gustum prudentiae indicat, quod scilicet sacrorum librorum satis testatur auctoritas, et multiplicia eorum produnt testimonia. |
| 10 | Fit enim hic mirabilis operationis divinae effectus, ut per sacerdotum ora Deus ipse benedicat, et per sensibile eorum ministerium virtus divina invisibiliter efficiat sacramentum. |
| 11 | Deprecatur quidem pro salute hominum pia sacerdotis intentio, et praestat eam divinae pietatis devotio; sicque fit ut charitas quae exhibet in sacerdote depreciationem, ipsa praestet a Domino integram sanitatem. |