monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT LIV. De scriptoribus sacrorum librorum.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , LIII. De libris duorum Testamentorum. <<<     >>> LV. De benedictionibus.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT LIV. De scriptoribus sacrorum librorum.

1 Veteris autem Testamenti secundum Hebraeorum traditionem hi scriptores habentur.
2 Primum Moyses scripsit Pentateuchum.
3 Iesu Nave edidit librum suum.
4 Iudicum autem, et Ruth, et Samuelis primam partem scripsit Samuel; sequentia Samuelis usque ad calcem, scripsit David.
5 Malachim totum edidit Ieremias: nam ante sparsus erat per singulorum regum historias.
6 Iob librum Hebraei Moysen scripsisse putant, alii unum ex prophetis.
7 Psalterium vero scripserunt decem prophetae, id est, Moyses, David, Salomon, Asaph, Ethan, Idithun, Eman et filii Core, id est, Asir, Elcana, Ephiasab.
8 Sunt qui et Esdram, et Aggaeum, et Zachariam scripsisse dicant.
9 Salomon scripsit Proverbia, et Ecclesiasten, et Cantica canticorum.
10 Isaias scripsit librum suum, similiter et Ieremias cum Lamentationibus eius.
11 Viri Synagogae sapientes scripserunt Ezechielem, Danielem, et Paralipomenon, et Esther.
12 Esdra scripsit librum suum.
13 Omnes autem hos libros idem Esdra post incensam legem a Chaldaeis, dum Iudaei ingressi fuissent in Ierusalem, divino afflatus Spiritu reparavit, cunctaque prophetarum volumina, quae fuerant a gentibus corrupta, correxit; totumque Testamentum in viginti duos libros constituit, ut tot libri essent in lege quot habentur et litterae.
14 Primum post Esdram editionem de Hebraeo in Graecum Septuaginta interpretes ediderunt, sub Ptolemaeo Aegyptiorum rege, successore Alexandri, qui in legendo studiosus fuit, omniumque libros gentium congregavit.
15 Iste enim ab Eleazaro, qui erat princeps sacerdotum, multa dona mittens ad templum, petit ut senes de duodecim tribubus Israel transmitterentur, qui interpretarentur omnes libros eorum, et ut fidem interpretationis adverteret, singulis eorum qui fuerunt destinati singulas cellulas dedit, et assignans omnibus, omnes Scripturas iussit interpretari.
16 Qui cum per septuaginta dies istius rei negotium adimplessent, omnium simul interpretationes, quas per diversas cellas segregati nullo ad nullum propinquante fecerunt, congregavit in unum, atque ita omnes libri interpretati per Spiritum sanctum inventi sunt, ut non solum intellectu, verum etiam et in sermonibus consonantes invenirentur.
17 Haec fuit prima interpretatio vera ac divina.
18 Hos libros meditari omnium gentium Ecclesiae primum coeperunt, eosdemque de Graeco in Latinum interpretantes, primi Ecclesiarum provisores tradiderunt.
19 Post haec secundam editionem Aquila, tertiam et quartam Theodotion et Symmachus ediderunt, ambo Iudaei proselyti; quintam vero et sextam editionem Origenes reperit, et cum caeteris supradictis editionibus comparavit.
20 Hi sunt itaque tantum, qui Scripturas sacras de Hebraeo in Graecum sermonem verterunt, quinque etiam et numerantur.
21 Nam Latinorum interpretum qui de Graeco in nostrum eloquium transtulerunt, ut meminit sanctus Augustinus, infinitus numerus est.
22 Si cui enim, inquit, primis fidei temporibus ad manus venit codex Graecus, atque aliquantulum esse sibi utriusque linguae peritiam sensit, ausus est statim interpretari, atque inde accidit tam innumerabiles apud Latinos exstitisse interpretes.
23 De Hebraeo autem in Latinum eloquium, tantummodo Hieronymus presbyter sacras Scripturas convertit: cuius editione generaliter omnes Ecclesiae usquequaque utuntur, pro eo quod veneratior sit in sententiis, et clarior in verbis.
24 Librum Sapientiae Salomon scripsisse probatur, testimoniis illis quibus legitur: Tu me, inquit, elegisti regem populo tuo, et dixisti aedificare templum nomini sancto tuo, in civitate sanctae habitationis tuae (Sap. IX).
25 Hoc opus Hebraei (ut quidam sapientum meminit), inter canonicas Scripturas recipiebant.
26 Sed postquam comprehendentes Christum interfecerunt, memorantes in eodem libro tam evidentissima de Christo testimonia quibus dicitur: Dixerunt inter se impii: Comprehendamus iustum quia inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et promittit se scientiam Dei habere, et Filium Dei se nominat (Sap. II).
27 Et infra: Si enim est vere Filius Dei, suscipiet illum et liberabit illum de manu contrariorum.
28 Ac deinde: Ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam eius, morte turpissima condemnemus eum (Ibid.); collatione facta, ne nostri eos pro tam aperto sacrilegio derogarent, a propheticis eum voluminibus reciderunt, legendumque suis prohibuerunt.
29 Librum autem Ecclesiasticum composuit Iesus filius Sirach Hierosolymitanus, nepos Iesu sacerdotis, de quo meminit Zacharias.
30 Qui liber apud Latinos, propter eloquii similitudinem, Salomonis titulo praenotatur.
31 Praeterea Iudith et Tobiae sive Machabaeorum libros, qui auctores scripserint, minime constat.
32 Novum autem Testamentum, quatuor libros Evangeliorum quatuor evangelistae singulos scripserunt: quorum solus Matthaeus Hebraeo scripsisse perhibetur eloquio, caeteri Graeco.
33 Paulus apostolus suas scripsit Epistolas, ex quibus novem septem ecclesiis scripsit, reliquas discipulis suis, Timotheo, Tito et Philemoni.
34 Ad Hebraeos autem Epistola plerisque Latinis eius esse incerta est, propter dissonantiam sermonis, camdemque alii Barnabam conscripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur.
35 Petrus scripsit duas nomine suo Epistolas, quae Catholicae nominantur, quarum secunda a quibusdam eius esse non creditur, propter styli sermonisque distantiam.
36 Iacobus suam scripsit Epistolam, quae et ipsa a nonnullis eius esse negatur, sed sub nomine eius ab alio dictata existimatur.
37 Ioannes Epistolas tres edidit: quarum tantum prima a quibusdam eius esse asseritur, reliquae duae Ioannis cuiusdam presbyteri existimantur, cuius, iuxta Hieronymi sententiam, alterum sepulcrum apud Ephesum demonstratur.
38 Iudas suam edidit Epistolam.
39 Actus apostolorum Lucas composuit, sicut audivit vel vidit.
40 Apocalypsin Ioannes evangelista scripsit, eodem tempore quo ob Evangelii praedicationem in insulam Pathmos traditur relegatus.
41 Hi sunt scriptores sacrorum librorum, divina inspiratione loquentes, ad eruditionem nostram praecepta coelestia in Ecclesia dispensantes.
42 Auctor autem earumdem Scripturarum Spiritus sanctus esse creditur.
43 Ipse enim scripsit, qui per prophetas suos scribenda dictavit.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.144

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , LIII. De libris duorum Testamentorum. <<<     >>> LV. De benedictionibus.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT LIV. De scriptoribus sacrorum librorum.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik