Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT LIII. De libris duorum Testamentorum.
| 1 | Pronuntiantur autem lectiones in Christi ecclesiis, de Scripturis sanctis. |
| 2 | Constat autem eadem sacra Scriptura ex veteri lege et nova. |
| 3 | Vetus lex illa est quae data est primum Iudaeis per Moysen et prophetas, quae dicitur Vetus Testamentum. |
| 4 | Testamentum autem dicitur, quia idoneis testibus utique a prophetis scriptum est atque signatum. |
| 5 | Nova vero lex est Evangelium, quod dicitur Novum Testamentum, quod per ipsum Filium Dei Christum et suos apostolos dedit. |
| 6 | Illa lex vetus velut radix est, haec nova velut fructus ex radice. |
| 7 | Ex lege enim venitur ad Evangelium. |
| 8 | Si quidem Christus qui hic manifestatus est, ante in lege praedictus est. |
| 9 | Imo ipse locutus in prophetis, sicut scriptum est: Qui loquebar, ecce adsum, legem praemittens velut infantibus paedagogum, Evangelium vero, perfectum vitae magisterium, iam adultis omnibus praestans. |
| 10 | Ideo in illa operantibus bona terrae promittebantur, hic vero sub gratia ex fide viventibus regnum coeleste tribuitur. |
| 11 | Evangelium autem dicitur bonum nuntium, et revera bonum nuntium, ut qui susceperint, filii Dei vocentur. |
| 12 | Hi sunt ergo libri Veteris Testamenti quos sub amore doctrinae et pietatis legendos recipiendosque, Ecclesiarum principes tradiderunt. |
| 13 | Primi namque legis, id est, Moysi libri quinque sunt, Genesis, Exodi, Levitici, Numeri, Deuteronomii. |
| 14 | Hos sequuntur historici libri quindecim, Iesu Nave scilicet, et Iudicum libri singuli, sive Ruth. |
| 15 | Regum etiam libri quatuor. |
| 16 | Paralipomenon duo. |
| 17 | Tobiae quoque et Esther, et Iudith singuli. |
| 18 | Esdrae duo, et duo Machabaeorum. |
| 19 | Super hos prophetici libri sedecim sunt, Isaias, Ieremias, Ezechiel et Daniel, libri singuli. |
| 20 | Duodecim quoque prophetarum libri singuli, et haec quidem prophetica sunt. |
| 21 | Post haec versuum octo libri habentur, qui diverso apud Hebraeos metro scribuntur: id est, Iob liber, et liber Psalmorum, et Proverbiorum, et Ecclesiastes, et Cantica canticorum, Sapientia et Ecclesiasticus, Lamentationesque Ieremiae. |
| 22 | Sic complentur libri Veteris Testamenti quadraginta quinque. |
| 23 | Novi autem Testamenti primum, quatuor Evangelia sunt, Matthaei, Marci, Lucae, Ioannis. |
| 24 | Hos quatuordecim Pauli apostoli Epistolae sequuntur: quibus etiam subiunctae sunt septem canonicae Epistolae, Iacobi, Petri, Ioannis et Iudae. |
| 25 | Actus quoque duodecim apostolorum: quorum omnium signaculum est Apocalypsis Ioannis, quod est revelatio Iesu Christi, qui omnes libros et tempore concludit et ordine. |
| 26 | Hi sunt libri canonici septuaginta duo, et ob hoc Moyses septuaginta elegit presbyteros qui prophetizarent; ob hoc et Iesus Dominus noster septuaginta duos discipulos praedicare mandavit. |
| 27 | Et quomodo septuaginta duae linguae in hoc mundo erant diffusae, congrue providit Spiritus sanctus ut tot libri essent quot nationes, quibus populi et gentes ad perficiendam fidei gratiam aedificarentur. |