monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT II. De matutina celebratione > CAPUT LII. De lectionibus.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , LI. De responsoriis. <<<     >>> LIII. De libris duorum Testamentorum.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT LII. De lectionibus.

1 Lectiones pronuntiare, antiquae institutionis esse, Iudaeorum traditio habet.
2 Nam et ipsi legitimis praefinitisque diebus, ex lege et prophetis, lectionibus utuntur, et hoc de veteri Patrum institutione servantes.
3 Est autem lectio non parva audientium aedificatio: unde oportet ut quando psallitur, psallatur ab omnibus; cum oratur, oretur ab omnibus; cum lectio legitur, facto silentio aeque audiatur a cunctis.
4 Nam et si tunc superveniat quisque cum lectio celebratur, adoret tantum Deum, et, praesignata fronte, aurem sollicite accommodet.
5 Patet tempus orandi, cum omnes oramus; patet cum voluerit orare privatim, obtentu orationis.
6 Ne perdideris lectionem, quia non semper quilibet paratam eam potest habere, cum orandi potestas in promptu sit; nec putes parvam nasci utilitatem ex lectionis auditu: siquidem oratio ipsa fit pinguior, dum mens recenti lectione signata, per divinarum rerum (quas nuper audivit) imagines currit.
7 Nam et Maria soror Marthae, quae sedens ad pedes Iesu, sorore neglecta, verbum intentius audiebat, bonam partem sibi elegisse Domini voce firmatur (Luc. X).
8 Ideo et diaconus clara voce silentium admonet, ut sive dum psallitur, sive dum lectio pronuntiatur, ab omnibus unitas conservetur, ut quod omnibus praedicatur, aequaliter ab omnibus audiatur.
9 Quicunque enim officium decenter et rite peragere vult, doctrina et libris debet esse imbutus, sensuumque ac verborum scientia perornatus, ita ut in distinctionibus sententiarum intelligat ubi finiatur iunctura, ubi adhuc pendeat oratio, usque ubi sententia extrema claudatur, sicque expeditus, vim pronuntiationis obtinebit, ut ad intellectum mentes omnium sensusque permoveat.
10 Discernendo genera pronuntiationum, atque exprimendo proprios sententiarum affectus, modo voce indicantis simpliciter, modo dolentis, modo indignantis, modo increpantis, modo exhortantis, modo miserantis, modo percontantis, et his similia secundum genus propriae pronuntiationis, expromenda sunt.
11 Multa sunt enim in scripturis, quae nisi proprio modo pronuntientur, in contrariam recedunt sententiam, sicut est illud Apostoli: Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui iustificat (Rom. VIII).
12 Quod si quasi infirmitative, non servato genere pronuntiationis suae, dicatur, magna perversitas oritur.
13 Sic ergo pronuntiandum est, ut praecedat percontatio, sequatur interrogatio.
14 Inter percontationem autem et interrogationem, hoc veteres interesse dixerunt, quod ad percontationem multa responderi possunt, ad interrogationem vero, aut non, aut etiam.
15 Pronuntiabitur ergo ita, ut post percontationem qua dicimus: Quis accusabit adversus electos Dei? Illud quod sequitur, sono interrogantis enuntietur: Deus qui iustificat, ut tacite respondeatur, non. Et per item percontemur: Quis est qui condemnat, rursusque interrogemus, Christus Iesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? ut ubique tacite respondeatur, non. At vero in illo loco ubi ait: Quid ergo dicemus? quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, nisi post percontationem qua dictum est: Quid ergo dicemus? Item responsio subiiciatur, quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam (Rom. IX), textus consequens non cohaerebit.
16 Et alia multa sunt, quae propriam similiter vim pronuntiationis quaerunt.
17 Praeterea et accentuum vim oportet lectorem scire, ut noverit in qua syllaba vox protendatur pronuntiantis, quia multae sunt dictiones quae solummodo accentu discerni debent a pronuntiante, ne in sensu earum erretur.
18 Sed haec a grammaticis discere oportet.
19 Porro vox lectoris simplex esse debet et clara, et ad omne pronuntiationis genus accommodata, plena succo virili, agrestem et subrusticum effugiens sonum, non humilis, nec adeo sublimis; non fracta, non tenera, nihilque femineum sonans; non habens inflata vel anhelantia verba, non in faucibus frendentia, nec oris inanitate resonantia, nec aspera frendentibus, non hiantibus labris prolata, sed pressim, et aequaliter, et leniter, et clare pronuntiata, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur, et unumquodque verbum legitimo accentu decoretur, nec ostentationis causa frangatur oratio.
20 Corporis quoque motum impudentem habere non debet, sed gravitatis speciem, auribus enim et cordi consulere debet lector, non oculis, ne potius ex seipso spectatores magis quam auditores faciat.
21 Vetus opinio est, lectores pronuntiandi causa, praecipuam curam vocis habuisse, ut exaudiri in tumultu possint, unde et dudum lectores praecones vel proclamatores vocabantur.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.140

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , LI. De responsoriis. <<<     >>> LIII. De libris duorum Testamentorum.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT II. De matutina celebratione > CAPUT LII. De lectionibus.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik