Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XLIX. De hymnis.
| 1 | Hymnos primum eumdem David prophetam condidisse ac cecinisse, manifestum est, deinde et alios prophetas. |
| 2 | Postea quidem et tres pueri in fornace positi, convocata omnium creatura, creatori omnium hymnum canentes dixerunt. |
| 3 | Itaque et in hymnis et psalmis canendis, non solum prophetarum, sed etiam ipsius Domini et apostolorum habemus exemplum, et praecepta de hac re utilia ad movendum pie animum et inflammandum divinae dilectionis affectum. |
| 4 | Sunt autem divini hymni, sunt et ingenio humano compositi. |
| 5 | Hilarius autem Gallus episcopus, Pictavis genitus, eloquentia conspicuus, hymnorum carmine floruit primus, post quem Ambrosius episcopus vir magnae gloriae in Christo, et in Ecclesia clarissimus doctor, copiosus in huiusmodi carmine floruisse cognoscitur, atque inde hymni ex eius nomine Ambrosiani vocantur, quia eius tempore primum in Ecclesia Mediolanensi celebrari coeperunt, cuius celebritatis devotio dehinc per totius Occidentis Ecclesias observatur. |
| 6 | Carmina autem quaecunque in laudem Dei dicuntur, hymni vocantur. |