monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXIX. De poenitentia. > CAPUT II. De tribus ordinibus Ecclesiae. > CAPUT XXX. De satisfactione et reconciliatione. > CAPUT XXXVII. De Parasceve. > et unctione chrismatis. > quandoque grandi utendum sit. > CAPUT XXIX. De indumento baptizati et Eucharistia. > CAPUT XXXV. Quomodo debeant inter se haec tria genera permisceri. > CAPUT XXXVI. De Coena Domini. > CAPUT LV. De benedictionibus. > CAPUT XXIV. De sacramentis Ecclesiae. > CAPUT XXX. De impositione manus episcopalis > quod Romani doctor eloquii ita distinxit. > et unde omnis ordo ille originem duxerit. > CAPUT XXXIII. De Purificatione. > CAPUT XLVIII. De psalmis.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XLVII. De cantico. <<<     >>> XLIX. De hymnis.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XLVIII. De psalmis.

1 Psallere autem usum esse primum Moysen, David prophetam in magno mysterio, prodit Ecclesia.
2 Hic enim a pueritia in hoc munus a Domino specialiter electus, et cantorum princeps, psalmorumque thesaurus esse promeruit.
3 Cuius psalterium idcirco cum melodia cantilenarum suavium ab Ecclesia frequentatur, quo facilius animi ad compunctionem flectantur.
4 Primitiva autem Ecclesia ita psallebat, ut modico flexu vocis faceret resonare psallentem, ita ut pronuntianti vicinior esset quam canenti.
5 Propter carnales autem in Ecclesia non propter spiritales, consuetudo cantandi est instituta, ut quia verbis non compunguntur, suavitate modulaminis moveantur.
6 Sic namque et beatissimus Augustinus in libro Confessionum suarum, consuetudinem canendi approbat in Ecclesia, ut per oblectamenta, inquit, aurium, infirmior animus ad effectum pietatis exsurgat.
7 Nam idipsis sanctis dictis, religiosius et ardentius moventur animi nostri ad flammam pietatis cum cantatur, quam si non cantetur.
8 Omnes enim affectus nostri prae sonorum diversitate vel novitate, nescio qua occulta familiaritate excitantur magis, cum suavi et artificiosa voce cantatur.
9 Psalmistam autem et voce et arte praeclarum illustremque esse oportet, ita ut oblectamento dulcedinis animos incitet auditorum.
10 Vox autem eius non asper vel rauca, vel dissona, sed canora erit, suavis, liquida, atque acuta, habens sonum et melodiam sanctae religionis congruentem, non quae tragicam exclamet artem, sed quae Christianam simplicitatem in ipsa modulatione demonstret, neque quae musico gestu, vel theatrali arte redoleat, sed quae compunctionem magis audientibus faciat.
11 Perfecta autem vox est, alta, clara et suavis: alta, ut in sublime sufficiat; clara, ut aures adimpleat; suavis, ut animis audientium blandiatur.
12 Si autem ex his aliquid defuerit, perfecta vox non erit.
13 Antiqui enim pridie quam cantandum erat, cibis abstinebant, pallentia tantum legumina causa vocis sumebant, unde et vulgo cantores fabarii dicti sunt.
14 Si ergo hoc apud gentiles tantum servandae vocis causa agebatur, quanto magis apud Christianos, quos non tam vocis quam virtutis ipsius tenet cura, ab omni illecebra voluptatum abstinere oportet.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.137

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik