monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXXI. De Nativitate Domini. > CAPUT XXXIX. De Pascha Domini. > CAPUT XVIII. Quid sit inter ieiunium et stationem. > de praedictis generibus tribus. > CAPUT XXIII. De caeteris legitimis ieiuniis. > CAPUT XXVII. De acquisitione et exercitio virtutum. > CAPUT XXV. De baptismatis sacramento. > quod fit in nono et decimo mense. > CAPUT XLVII. De cantico.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XLVI. De festivitate veterum, et unde et festa vel feriae sint dictae. <<<     >>> XLVIII. De psalmis.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XLVII. De cantico.

1 Canticum enim primus omnium Moyses legitur instituisse, quando percussa Aegypto decem plagis, et Pharaone submerso, cum populo per insueta maris itinera, ad desertum gratulabundus egressus est, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est (Exod. XV).
2 Item, idem auctor in Deuteronomio canticum praesagium futurorum conscripsit.
3 Deinde quoque Debbora non ignobilis femina, in libro Iudicum hoc mysterio functa reperitur; postea multos non solum viros, sed etiam feminas spiritu divino completas, Dei cecinisse mysteria.
4 Canticum autem vox humana est; psalmus autem, qui canitur ad psalterium.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.137