Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XLIV. De sacrificiis pro defunctis offerendis.
| 1 | Sacrificium pro defunctorum fidelium requie offerre, vel pro eis orare, quia per totum orbem hoc custoditur, credimus quod ab ipsis apostolis traditum sit. |
| 2 | Hoc enim ubique catholica tenet Ecclesia, quae nisi crederet fidelibus defunctis dimitti peccata, non pro eorum specialibus vel eleemosynam faceret, vel sacrificium offerret. |
| 3 | Nam et cum dicit, qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII), demonstrat quibusdam illic dimittenda peccata, et quaedam purgatorio igne purganda. |
| 4 | Ergo ut in libris dialogi sanctus Gregorius narrat, et Beda magister in Gestis angelorum, frequenter exemplo ostensum seu visione revelatum est, animabus defunctorum multum prodesse pro eis sacrificia. |
| 5 | Et in quodam loco dictum est a sancto Augustino, defunctorum animas sine dubio pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium offertur, vel eleemosynae fiunt si tamen aliquod quisque sibi meritum praeparavit, dum adhuc in corpore viveret, pro qua ista prosint, quaecunque pro illo fiunt. |
| 6 | Nam non omnibus prosunt, nisi pro differentia vitae, quae quisque gessit in corpore. |
| 7 | Nam pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde bonis, et non valde malis, propitiationes sunt, pro valde malis, si etiam nulla sunt adiumenta mortuorum, qualescunque tamen vivorum consolationes sunt. |
| 8 | Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio. |