Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XLIII. De festivitatibus sanctorum.
| 1 | Festivitates apostolorum sive in honorem martyrum solemnitates, antiqui patres in venerationis mysterio celebrare sanxerunt (August. de Civit. Dei), vel ad excitandam imitationem, vel ut meritis eorum consociemur, atque orationibus adiuvemur, ita tamen, ut nulli martyrum, sed ipsi Deo martyrum, quamvis in memoriis martyrum, constituamus altaria. |
| 2 | Quis enim antistitum in locis sanctorum corporum assistens altari aliquando dixit: Offerimus tibi, Petre, aut Paule, aut Cypriane? Sed quod offertur, Deo offertur, qui martyres coronavit, apud memorias eorum quos coronavit, quod ex ipsorum amore maior affectus exsurgat ad acuendam charitatem, et in illos quos imitari possemus, et in illo quo adiuvante possimus. |
| 3 | Colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hac vita coluntur sancti homines Dei, quorum cor ad talem pro evangelica veritate passionem paratum sentimus, sed illos tanto devotius, quanto securius post incerta omnia superata, quanto etiam fidentiori laude praedicamus, iam in vita feliciore victores, quam in ista adhuc usque pugnantes. |
| 4 | At vero illo cultu qui Graece latreia, λατρεία dicitur, Latine uno verbo dici non potest, cum proprie sit quaedam divinitati debita servitus, nec colimus, nec colendum docemus, nisi unum Deum. |
| 5 | Cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii, unde idololatria dicitur eorum, qui hoc etiam idolis exhibent, nullo modo aliquid tale offerimus aut offerendum praecipimus, vel cuiquam martyri, vel cuiquam sanctae animae, vel cuiquam angelo, et quisquis in hunc errorem dilabitur, corripiatur per sanam doctrinam, sive ut corrigatur, sive ut caveatur dum etiam ipsi sancti vel homines vel angeli exhiberi sibi nolint, quod uni Deo deberi norint. |
| 6 | Apparuit hoc in Paulo et Barnaba cum, commoti miraculis, quae per eos facta sunt, Lycaonii, tanquam diis immolare voluerunt (Act. XIV). |
| 7 | Conscissis enim vestimentis suis, confitentes et persuadentes se deos non esse, ista sibi vetuerunt. |
| 8 | Apparuit et in angelis, sicut et in Apocalypsi legimus angelum se adorare prohibentem ac dicentem adoratori suo: Conservus tuus sum et fratrum tuorum, Deum adora (Apoc. XIX). |
| 9 | Recte itaque scribitur homini ab angelo prohibitum esse adorare se, sed unum Deum sub quo ei esset et ille conservus. |
| 10 | Non ergo sit nobis ille divinae religionis cultus in angelos aut martyres, quia non sic habentur ut tales quaerant honores ut Deus, quia nec ipsi volunt se coli pro Deo, sed illum a nobis coli volunt quo illuminante laetantur. |
| 11 | Honorandi ergo sunt martyres, propter imitationem, non adorandi propter religionem, honorandi charitate non servitute. |
| 12 | Notandum vero quod Felix, papa Romanus, vigesimus septimus post sanctum Petrum, legitur constituisse supra memorias martyrum missas celebrari. |
| 13 | Attamen beatus Gregorius papa sexagesimus sextus Romanae urbis constituit supra corpus missas celebrari. |
| 14 | Dicuntur quaedam festivitates natalitia, et merito. |
| 15 | Quomodo enim consuete nasci dicitur, cum quis, de utero matris procedens, hanc in lucem egreditur, ita rectissime potest natus dici, quia vinculis carnis solutus, ad lucem sublimatur aeternam, et inde mos obtinuit ecclesiasticus, ut dies beatorum martyrum, sive confessorum Christi, qui de saeculo transierunt, natales vocitemus, eorumque solemnia, non funebria, sed natalitia dicantur. |