monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXXI. De Nativitate Domini. > CAPUT XXXIX. De Pascha Domini. > CAPUT XVIII. Quid sit inter ieiunium et stationem. > de praedictis generibus tribus. > CAPUT XXIII. De caeteris legitimis ieiuniis. > CAPUT XXVII. De acquisitione et exercitio virtutum. > CAPUT XXV. De baptismatis sacramento. > quod fit in nono et decimo mense. > CAPUT XLVII. De cantico. > CAPUT XLII. De die Dominico.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XLI. De Pentecoste. <<<     >>> XLIII. De festivitatibus sanctorum.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XLII. De die Dominico.

1 Dominicum diem apostoli ideo religiosa solemnitate sanxerunt, quia in eodem Redemptor noster a mortuis resurrexit, ideo Dominicus appellatur, ut in eo a terrenis operibus vel mundi illecebris abstinentes, tantum divinis cultibus serviamus, dantes scilicet diei huic honorem et reverentiam, propter spem resurrectionis nostrae, quam habemus in illa.
2 Nam sicut ipse Dominus Iesus Christus et Salvator noster tertia die resurrexit a mortuis, ita et nos resurrecturos in novissimo die speramus.
3 Unde etiam in Dominico die stantes oramus, quod est signum futurae resurrectionis.
4 Hoc agit Ecclesia universa, quae in peregrinatione mortalitatis inventa est, exspectans in fine saeculi, quod in Domini nostri Iesu Christi corpore praemonstratum est, qui est primogenitus a mortuis.
5 Sabbatum autem a priore populo in otio corporaliter celebratum legimus, ut figura esset in requiem, unde et sabbatum requies interpretatur.
6 Dies autem Dominicus, non Iudaeis sed Christianis per resurrectionem Domini declaratus est, et ex illo coepit habere festivitatem suam.
7 Ipse est enim dies primus, qui post septimum reperitur octavus, unde et in Ecclesiaste ad duorum Testamentorum significationem dicitur: Illi septem, idem illi octo.
8 Primo enim solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum, resurrectio autem nullius erat usque ad Christum Dominum, qui resurgens a mortuis, non moritur, mors illi ultra non dominabitur.
9 Iam postquam facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut praeiret in capite Ecclesiae, quod corpus Ecclesiae speraret in fine, dies Dominicus octavus, qui et primus, in festivitate successit.
10 Apparet autem hunc diem etiam in Scripturis sanctis esse solemnem.
11 Ipse enim est dies primus saeculi, in ipso formata sunt elementa mundi, in ipso creati sunt Angeli, in ipso quoque a mortuis resurrexit Christus, in ipso de coelis Spiritus sanctus super apostolos descendit, manna in eo die in eremo primo de coelo datum est.
12 Sic enim dicit Dominus: Sex diebus colligetis manna, in die autem sexto duplum colligetis (Exod. XVI).
13 Sextus enim dies est parasceve, qui ante sabbatum ponitur, sabbatum autem octavus dies est, quem sequitur Dominicus in quo primum manna de coelo venit.
14 Unde intelligant Iudaei iam tunc praelatam esse Iudaico sabbato Dominicam nostram, iam tunc indicatum quod in sabbato ipsorum gratia Dei de coelo ad eos nulla descenderit, sed in nostra Dominica in qua primum Dominus eam pluit.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.126

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik