monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXIX. De poenitentia. > CAPUT II. De tribus ordinibus Ecclesiae. > CAPUT XXX. De satisfactione et reconciliatione. > CAPUT XXXVII. De Parasceve. > et unctione chrismatis. > quandoque grandi utendum sit. > CAPUT XXIX. De indumento baptizati et Eucharistia. > CAPUT XXXV. Quomodo debeant inter se haec tria genera permisceri. > CAPUT XXXVI. De Coena Domini. > CAPUT LV. De benedictionibus. > CAPUT XXIV. De sacramentis Ecclesiae. > CAPUT XXX. De impositione manus episcopalis > quod Romani doctor eloquii ita distinxit. > et unde omnis ordo ille originem duxerit. > CAPUT XXXIII. De Purificatione. > CAPUT XLVIII. De psalmis. > CAPUT XLI. De Pentecoste.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XL. De Ascensione Domini. <<<     >>> XLII. De die Dominico.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XLI. De Pentecoste.

1 Initium sane et causa festivitatis Pentecostes, id est, quinquagesimae, paulo altius repetenda est.
2 Pentecostes enim dies hinc cepit exordium, quando Dei vox in Sina monte desuper intonans audita est, et lex data est Moysi.
3 In Novo autem Testamento Pentecostes coepit, quando adventum sancti Spiritus quem Christus promisit, exhibuit, quem ait non esse venturum, nisi ipse ascendisset in coelum.
4 Denique dum portam coeli Christus intrasset, decem diebus interpositis, intremuit subito orantibus apostolis locus, et descendente Spiritu sancto super eos, conflammati sunt, ita ut linguis omnium gentium Dei magnalia loquerentur.
5 Adventus itaque Spiritus sancti de coelo super apostolos in varietate linguarum diffusam solemnitatem transmisit in posteros, eaque de causa Pentecoste celebratur, et dies ipse proinde insignis habetur.
6 Concordat autem haec festivitas Evangelii, cum festivitate legis.
7 Illic enim posteaquam agnus immolatus est, interpositis quinquaginta diebus, data est lex Moysi scripta digito Dei.
8 Hic postquam occisus est Christus, qui tanquam ovis ad immolandum ductus est, celebratur verum Pascha, et interpositis quinquaginta diebus, Spiritus sanctus datur, qui est digitus Dei, super centum et viginti discipulos Mosaicae aetatis numero constitutos.
9 Siquidem et haec festivitas aliud obtinet sacramentum.
10 Constat enim ex septem septimanis.
11 Sed dierum quidem septimanae generant eamdem Pentecosten in quo fit peccati remissio per Spiritum sanctum.
12 Annorum vero septimanae quinquagesimum annum faciunt, qui apud Hebraeos iubilaeus nominatur, in quo similiter terrae fit remissio, et servorum libertas, et possessionum restitutio, quae pretio fuerant comparata.
13 Septem etenim septies multiplicati quinquagenarium ex se generant numerum, assumpta monade quam ex futuri saeculi figura praesumptam esse maiorum auctoritas tradit.
14 Fit enim ipsa et octava semper et prima, imo ipsa est semper una, quae est omnis dies.
15 Necesse est enim sabbatismum animarum populi illuc occurrere atque ibi compleri ubi datur pars his qui octo, sicut quidam disserens Salomonis dicta sapienter exposuit (Eccle. XI).
16 Idcirco autem totius quinquagesimae dies post Domini resurrectionem resoluta abstinentia in sola laetitia celebrantur, propter figuram futurae resurrectionis, ubi iam non labor, sed requies erit laetitiae.
17 Ideo his diebus nec genua in oratione flectuntur, quia sicut quidam sapientum ait, in flexu genuum poenitentiae et luctus indicium est.
18 Unde etiam per omnia eamdem in illis solemnitatem quam Dominico die custodimus, in qua maiores nostri nec ieiunium agendum, nec genua esse flectenda, ob reverentiam Dominicae resurrectionis, tradiderunt.
19 His diebus sanctis alleluia propter gaudium resurrectionis assidue esse cantandum in Ecclesia magistri sanciverunt Ecclesiae.
20 Quia vero a Dominica Septuagesimae toto tempore ieiunii, usque in Pascha, quo poenitentiae et corporis nostri mortificationi instare debemus, ab ista laude abstinendum est, licet nullo tempore in Ecclesia laus Dei desit, ita in diebus solemnitatis paschalis, imo per totam Quinquagesimam usque in Pentecosten, atque in Dominicis diebus, quando laetari nos convenit, et ieiunio relaxari, sine cessatione illam in cantu frequentare debemus.
21 Ante pascha ergo tempus ieiunii praesentis vitae significationem tenet, quia propter peccata nostra poenis aerumnisque quotidie affligimur.
22 Tempus vero quinquagesimae paschalis futuram resurrectionem corporum nostrorum, id est, aeternam in coelis vitam, eo quod caput nostrum eo tempore resurrexerit, demonstrat, ac ideo coeleste canticum alleluia, quod Ioannes apostolus in coelis sanctorum turbam multam canere in Apocalypsi commemorat, eo tempore frequentandum esse, quo immortalitatem nostram desideramus, Salvatoris nostri glorificationem celebrantes; et hoc optandum, ut qui in terra aliena positi canticum Domini cantare digne non possumus, ad terram viventium perveniamus, qua sine fine gaudentes canticum novum Domino sine cessatione in aeternum decantemus.
23 In sabbato autem sancto Pentecostes, sicut in sabbato sancto Paschae, baptismum celebratur, lectionibus Veteris Testamenti ante recitatis, et orationibus atque litaniis ante peractis, subsequente sancta missarum celebratione.
24 Bene quoque sabbatum sanctum Pentecostes simili celebratione sabbato sancto Paschae veneratur, quia ipse unigenitus Dei Filius in fide credentium, et in virtute operum, nullam inter se et Spiritum sanctum voluit esse distantiam, quia nulla est diversitas in natura, dicens: Ego rogabo Patrem meum, et alium paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis (Ioan. IV).
25 Et iterum: Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater meus in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret universa quaecunque dixero vobis (Ibidem).
26 Et iterum: Cum venerit ille Spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem (Ioan. XVI).
27 Cum utique veritas Christus sit et Spiritus sanctus veritas, nomenque paracleti utrique sit proprium, non dissimile est festum, ubi semper unum est sacramentum.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.123

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XL. De Ascensione Domini. <<<     >>> XLII. De die Dominico.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXIX. De poenitentia. > CAPUT II. De tribus ordinibus Ecclesiae. > CAPUT XXX. De satisfactione et reconciliatione. > CAPUT XXXVII. De Parasceve. > et unctione chrismatis. > quandoque grandi utendum sit. > CAPUT XXIX. De indumento baptizati et Eucharistia. > CAPUT XXXV. Quomodo debeant inter se haec tria genera permisceri. > CAPUT XXXVI. De Coena Domini. > CAPUT LV. De benedictionibus. > CAPUT XXIV. De sacramentis Ecclesiae. > CAPUT XXX. De impositione manus episcopalis > quod Romani doctor eloquii ita distinxit. > et unde omnis ordo ille originem duxerit. > CAPUT XXXIII. De Purificatione. > CAPUT XLVIII. De psalmis. > CAPUT XLI. De Pentecoste.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik