Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XL. De Ascensione Domini.
| 1 | Ascensionis Dominicae solemnitas ideo celebratur, quia eodem die post mundi victoriam, post inferni regressum, ascendere Christus memoratur ad coelos, sicut scriptum est: Ascendens in altum, cepit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII). |
| 2 | Quae festivitas ideo per revolutum circulum annorum celebratur, ut humanitas assumptae carnis ascendens ad dexteram Patris in memoriam revocetur: cuius corpus ita in coelo esse credimus, ut erat quando ascendit, quod et vox angelica protestatur dicens: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I), id est, eadem carnis specie atque substantia, cui profecto carni immortalitatem dedit, naturam non abstulit. |
| 3 | Dextera autem Patris ad quam idem Filius sedere creditur, non est corporea, quod nefas est de Deo sentire, sed dextera Patris, est beatitudo perpetua, quae sanctis in resurrectione promittitur, id est universae Ecclesiae quae est corpus Christi; sicut et sinistra eius intelligitur miseria et poena perpetua, quae impiis dabitur. |
| 4 | Ante hanc ergo diem Ascensionis Domini, mos est Ecclesiarum Occidentis per tres dies proximos ieiunium exercere, et litanias agere, et hoc congrue. |
| 5 | Nam si credimus Christum in hoc tempore ad coelos ascendisse, dignum est etiam ut ante Ascensionis eius diem operam demus ieiuniis et orationibus, castigantes carnem nostram, et crucem eius in nobismetipsis gestantes, quatenus illum sequi mereamur. |
| 6 | Qui enim, inquit, vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX). |
| 7 | Sicut ergo portamus in manibus nostris speciem crucis eius, ita portemus et in carne nostra similitudinem passionis eius. |
| 8 | Qui autem sunt Christi, dixit Apostolus, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V). |
| 9 | Et ita fiet, ut ubi Christus post resurrectionem suam cum gloria ascendit, illuc et nos resurgentes a mortuis, in carne incorruptibili per eius gratiam ascendere valeamus, sicut dicit idem Apostolus: Si enim, inquit, complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI). |