monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXXI. De Nativitate Domini. > CAPUT XXXIX. De Pascha Domini.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XXXVIII. De sabbato sancto Paschae. <<<     >>> XL. De Ascensione Domini.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XXXIX. De Pascha Domini.

1 Iam vero paschale sacramentum quod nunc in Salvatoris nostri mysterium manifestissime celebratur, in Veteri Testamento figuraliter primum gestum est, quando agno occiso, Pascha celebravit populus Dei in Aegypto: cuius figura in veritate completa est in Christo, qui sicut ovis ad immolandum ductus est; cuius sanguine illinitis postibus nostris, id est, cuius signo crucis signatis frontibus nostris, a periclitatione huius saeculi, tanquam a captivitate Aegyptia, liberamur.
2 Cuius quidem diem paschalis resurrectionis non solum pro eo celebramus, quod in eodem a mortuis resurrexit, sed etiam et pro aliis sacramentis quae per eumdem significantur.
3 Quia enim, sicut dicit Apostolus: Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram (Rom. IV), transitus quidem de morte ad vitam in illa passione Domini et resurrectione sacratus est.
4 Nam et vocabulum ipsum quod Paseha dicitur, non Graecum, sed Hebraeum est.
5 Neque enim a passione, quoniam paschien, πάσχειν Graece, pati dicitur, sed a transitu Hebraeo verbo Pascha appellatum est: quod et maxime evangelista expressit, cum celebraretur a Domino Pascha cum discipulis: Cum vidisset, inquit, Iesus, quia venit hora ut transiret de mundo ad Patrem (Ioan. XIII).
6 Transitus ergo de hac vita mortali in aliam vitam immortalem, hoc est de morte ad vitam, in passione et resurrectione Domini commendatur.
7 Hic transitus a nobis modo agitur per fidem, quae nobis datur in remissionem peccatorum, quando consepelimur cum Christo per baptismum, quasi a mortuis transeuntes de peioribus ad meliora, de corporalibus ad spiritualia, de conversatione huius vitae ad spem futurae resurrectionis et gloriae.
8 Propter ipsum ergo initium novae vitae ad quam transimus, et propter novum hominem quem iubemur induere et exuere veterem, expurgantes vetus fermentum, ut simus nova conspersio, quoniam Pascha nostrum immolatus est Christus, propter hanc vitae novitatem, primus mensis in anni mensibus celebrationi attributus est; nam ipse dicitur et mensis novorum.
9 Quod vero in toto tempore saeculi nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrectio Domini triduana est.
10 Primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, ubi iam manifestatum est sacramentum quod erat in prophetico aenigmate occultum.
11 Hoc ergo et in lunari numero significatur.
12 Quia enim numerus septenarius solet in Scripturis ad quamdam perfectionem mysticus apparere, in tertia hebdomada lunae Pascha celebratur, id est, qui dies occurrerit a 15 in 21, sed non solum propter tempus tertium, quia incipit hebdomada tertia, sed etiam propter illam conversionem lunae.
13 Tunc enim illa ab inferioribus ad superiora convertitur; et haec nobis de luna similitudo assumitur, de visibilibus ad invisibilia, de corporalibus ad spiritualia sacramenta transire, ut magis magisque huic saeculo moriamur, et vita nostra abscondatur cum Christo, omnemque lucem studii nostri quae ad inferiora vergebat, ad superiora convertamus, ad illam scilicet aeternam contemplationem immutabilis veritatis.
14 Usque ad vicesimam primam ideo Pascha observatur, propter numerum septenarium quo universitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur, propter instar universitatis; ideoque et Ioannes apostolus in Apocalypsi septem scribit Ecclesiis.
15 Ecclesia vero adhuc in ista mortalitatis carne constituta, propter istam mutabilitatem, lunae nomine in Scripturis saepe vocatur.
16 Quod vero anniversarius dies paschalis non ad eumdem redit anni diem, sic ut puta dies quo creditur Dominus natus, hoc fit propter Dominicum diem et lunam.
17 Manifestum est enim quo die Dominus crucifixus sit, et in sepulcro fuerit et resurrexerit.
18 Adiuncta est enim ipsorum dierum observatio per Nicaenum concilium, et orbi universo Christiano persuasum eo modo Pascha celebrari oportere, ut non solum lunam paschalem, sed et diem Dominicum in qua resurrexit a mortuis, exspectare debeamus.
19 Inde est quod ad eumdem anni [diem] non revertetur Pascha.
20 Nam Iudaei tantumdem mensem novorum et lunam observant: diem autem addendum patres nostri censuerunt, ut et nostra festivitas a Iudaeorum festivitate distingueretur.
21 Initium videlicet primi mensis observandum est, ab octavo Iduum Martiarum usque in Nonarum Aprilium diem.
22 Quarta decima vero luna Paschae a duodecima Kalend. Aprilis usque in decimam quartam Kalendas Maii, quaerenda est.
23 Porro dies Paschae Dominica, ab undecima Kalendis Aprilis usque in septimam Kalendas Maii, et hoc a luna quindecima usque ad vicesimam primam.
24 Nunquam ergo contingere potest, ut luna decima quarta primi mensis ante vernale aequinoctium, quod fit in XII Kalendis Aprilis, eveniat, quia luminare minus luminare maius sequi in plenitudine sua non praecedere debet.
25 Nam cum in Veteri Testamento tribus argumentorum indiciis paschale tempus observari sit praeceptum, videlicet ut post aequinoctium, et mense primo, ut tertia eius septimana, id est, a vespera decimae quartae lunae quod est initium decimae quintae usque in vesperam, id est, terminum vigesimae primae, celebretur, quarta in eiusdem observatione regula est nobis a tempore Dominicae resurrectionis imposita, ut cum aequinoctio transcenso lunam primi mensis quartam decimam vespere ortum facere viderimus, non statim ad faciendum Pascha prosiliamus, sed Dominicum exspectantes in ipso congrue Pascha celebremus.
26 Et si fieri posset ut eadem omnibus annis sabbati die luna quarta decima contigisset, nihil nostrae paschalis observantiae tempus a legali discreparet.
27 Nam et nos ipsi iuxta legis edicta, semper quarta decima luna primi mensis ad vesperam, immolantes et comedentes agni immaculati carnem, sanguinemque illius, ad repellendum exterminatorem, nostris postibus aspergentes, id est, baptismi et paschalium celebrantes solemnia missarum, spiritalem superaremus Aegyptum, atque illucescente mane in luna decima quinta mensis eiusdem, primum Azymorum diem intraremus, septemque dies eiusdem celebritatis legitimos, a mane decimi quinti diei, usque in vesperam vicesimi primi mensis ipsius, id est, a Dominico Paschae, usque in Dominicum octavum Paschae, debita veneratione compleremus.
28 Sed quoniam lunae dies idem diversas septimanae devolvitur in ferias, inde fit ut qui propter resurrectionem Redemptoris nostri Dominicum diem Paschae initium servare docemur, aliquoties nostra festivitas septimo post legalium Azymorum exordium sumat ingressum, nonnunquam tamen contingat, ut nostra solemnitas paschalis aliquem legalium paschae dierum, saepe autem omnes intra se complectatur.
29 Notan dum tamen quod inter pascha et azyma legis hoc distat, quod illa una dies qua agnum occidi necesse erat, et nocte sequenti transiens Dominus primogenita Aegyptiorum percussit, liberans domus filiorum Israel signatas agni sanguine (Exod. XII), pascha dicebatur, sequentes vero dies septem, id est, a decimo quinto usque ad vicesimum primum mensis eiusdem, azymorum proprie vocabantur.
30 Quem legalium morem Ecclesia non ignobiliter etiam imitatur, unam videlicet noctem transitus Dominicae resurrectionis a mortuis, qua, impios triumphando, fideles salvare dignatus est, principaliter observans, ac deinde alios septem dies in memoriam eiusdem dominicae resurrectionis congrua festivitate subiungens quos septem dies Albas vocitamus, propter eos qui in sancta nocte baptizati, albis per totam hebdomadam utuntur vestibus; et tunc maxime dum alba tolluntur a baptizatis vestimenta, per manus impositionem a pontifice Spiritum sanctum accipere conveniens est, qui in baptismo omnium receperunt remissionem peccatorum, et per septem dies evangelico castitatis habitu et luminibus coelestis claritatis sanctis assistere sacrificiis solent.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.117

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XXXVIII. De sabbato sancto Paschae. <<<     >>> XL. De Ascensione Domini.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXXI. De Nativitate Domini. > CAPUT XXXIX. De Pascha Domini.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik