monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXIX. De poenitentia. > CAPUT II. De tribus ordinibus Ecclesiae. > CAPUT XXX. De satisfactione et reconciliatione. > CAPUT XXXVII. De Parasceve.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XXXVI. De Coena Domini. <<<     >>> XXXVIII. De sabbato sancto Paschae.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XXXVII. De Parasceve.

1 Parasceve, id est, sexta sabbati, ideo in solemnitate habetur, quia in eo die Christus mysterium crucis explevit, propter quod venerat in hunc mundum, ut qui ligno percussi fueramus in Adam, rursus per ligni mysterium sanaremur.
2 Huius enim causa triumphi, humana pusillitas Christo per omnem mundum celebritatem annuam praebet, pro eo quod dignatus est sanguine passionis suae saeculum redimere, et peccatum mundi per crucem morte devicta absolvere, cuius quidem crucis iniuriam non pertulit illa divinitatis substantia, sed sola susceptae humanitatis natura.
3 Passio enim corporis fuit; divinitas vero exsors iniuriae mansit.
4 Tripartita autem ratio Dominicae passionis ostenditur.
5 Prima itaque causa est, ut Christus pro reatu mundi redemptio daretur, scilicet ut quos serpens absorbuerat evomeret, et praedam quam tenebat amitteret, non potentia victus, sed iustitia: non dominatione, sed ratione.
6 Secunda causa est, ut secuturis hominibus vitae magisterium praeberetur.
7 Ascendit enim in crucem Christus, ut nobis passionis et resurrectionis praeberet exemplum: passionis ad firmandam patientiam; resurrectionis, ad excitandam spem; ut duas vitas nobis ostenderet in carne: unam laboriosam, alteram beatam.
8 Laboriosam quam tolerare debemus, beatam quam sperare debemus.
9 Tertia causa est susceptae crucis, ut superba saeculi et inflata sapientia per crucis stultam, ut putatur, praedicationem humiliata corrueret, ut pateret id quod stultum Dei est quanto sit hominibus sapientius et quod infirmum Dei est, quanto sit fortius tota hominum fortitudine.
10 Docet autem apostolus Paulus illuminatos nos debere oculos cordis habere, ad intelligendum quae sit latitudo crucis, et longitudo, et altitudo et profundum.
11 Crucis latitudo est transversum lignum quo extenduntur manus.
12 Longitudo a latitudine deorsum usque ad terram.
13 Altitudo, ab altitudine sursum ad caput.
14 Profundum vero quod terrae infixum absconditur.
15 Dicitur homini: Tolle crucem tuam et sequere me.
16 Dum enim cruciatur caro, cum mortificantur membra nostra super terram, fornicatio, immunditia, luxuria et caetera, dumque exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem, passio est crucis.
17 Et haec quidem dum sint bona opera, tamen adhuc laboriosa, quorum merces requies est.
18 Ideoque dicitur spe gaudentes, ut cogitantes scilicet requiem futuram, cum hilaritate et laboribus operemur.
19 Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus; per manus enim opus intelligitur; per latitudinem, hilaritas operantis, quia tristitia facit angustias.
20 Porro per altitudinem crucis cui caput adiungitur, exspectatio supernae retributionis de sublimi iustitia Dei sanctificatur, ut et ipsa opera bona non propter beneficia Dei terrena ac temporalia facienda credantur, sed potius propter illud quod desuper sperat fides, quae per dilectionem operatur.
21 Iam vero per longitudinem qua totum corpus extenditur, ipsa tolerantia significatur, ut longanimes permaneamus.
22 Unde longanimes dicuntur qui tolerant.
23 Per profundum autem, hoc est partem illam ligni quae in terrae abdito defixa latet, sed unde consurgit omne quod eminet, inscrutabilia indicantur iudicia Dei, de quibus occulta cum voluntate vocatur homo ad participationem tantae gratiae Dei.
24 Hac ergo die Ecclesiae altaria indumentis suis spoliata denudantur, quia in ea Christus suis vestimentis exutus esse legitur, et velum templi scissum esse occiso Christo, per Evangelium praedicatur.
25 Hac die in Ecclesia luminaria non accenduntur, quia in ipso Redemptore crucifixo sidera obscurabantur.
26 In hac die sanctarum plebium praesules, quia mandata sibimet legatione funguntur, apud divinam clementiam humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente, postulant et precantur: primum pro statu totius Ecclesiae Christi; deinde ut infidelibus dominetur fides, et idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus; ut Iudaeis ablato cordis velamine, lux veritatis appareat; ut haeretici catholicae fidei receptione resipiscant; ut schismatici spiritum redivivae charitatis accipiant; ut lapsis poenitentiae remedia conferantur; ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis, coelestis misericordiae aula reseretur, quia pro horum omnium redemptione, in hac die sanguis effusus est Christi.
27 Haec autem non inaniter a Domino peti, rerum ipsarum monstrat affectus: quomodo quidem ex omni errorum genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos erutos de potestate tenebrarum transferat in regnum Filii charitatis, ex vasis irae faciat vasa misericordiae.
28 Quod a Deo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo semper gratiarum actio laudisque confessio, pro illuminatione talium vel correctione, referatur.
29 Ipsa die a pontifice et a clero et ab omni populo species crucis salutatur, quia passio Redemptoris a fidelibus in hora redemptionis suae digna laude veneratur.
30 In hac die sacramenta penitus non celebrantur; sed Eucharistiam in coena Domini consecratam, peracto officio lectionum et orationum, et sanctae crucis salutatione, resumunt, quia, ut Innocentius papa testis est, ex eo quod apostoli et amatores Christi eo biduo quo crucifixus et sepultus Salvator est, in moerore constituti, ab omni cibo abstinuerunt se, hinc traditio Ecclesiae habet biduo memorato sacramenta non celebrari, sed magis sanctam resurrectionis noctem exspectari, et in ipsa cum laetitia et gaudio speciali sacrificium offerri.
31 In hac die vespera cum silentio celebratur, ut quieti Dominicae sepulturae veneratio exhibeatur.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.112

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XXXVI. De Coena Domini. <<<     >>> XXXVIII. De sabbato sancto Paschae.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXIX. De poenitentia. > CAPUT II. De tribus ordinibus Ecclesiae. > CAPUT XXX. De satisfactione et reconciliatione. > CAPUT XXXVII. De Parasceve.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik