monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXIX. De poenitentia. > CAPUT II. De tribus ordinibus Ecclesiae. > CAPUT XXX. De satisfactione et reconciliatione. > CAPUT XXXVII. De Parasceve. > et unctione chrismatis. > quandoque grandi utendum sit. > CAPUT XXIX. De indumento baptizati et Eucharistia. > CAPUT XXXV. Quomodo debeant inter se haec tria genera permisceri. > CAPUT XXXVI. De Coena Domini. > CAPUT LV. De benedictionibus. > CAPUT XXIV. De sacramentis Ecclesiae. > CAPUT XXX. De impositione manus episcopalis > quod Romani doctor eloquii ita distinxit. > et unde omnis ordo ille originem duxerit. > CAPUT XXXIII. De Purificatione. > CAPUT XLVIII. De psalmis. > CAPUT XLI. De Pentecoste. > CAPUT XXXV. De die Palmarum.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XXXIV. De Septuagesima, et Sexagesima, et Quinquagesima. <<<     >>> XXXVI. De Coena Domini.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XXXV. De die Palmarum.

1 Dies palmarum ideo celebratur, quia in eo Dominus et Salvator noster, sicut propheta cecinit, Ierusalem tendens, super asellum sedisse perhibetur.
2 Tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei, clamaverunt: Hosanna! benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel (Matth. XXI).
3 In ramis enim palmarum significabatur victoria, qua erat Dominus mortem moriendo superaturus: et tropaeo crucis, de diabolo mortis principe triumphaturus.
4 In asello autem super quem sedendo Ierosolymam venit, indicabat simplicia corda gentilitatis, quam praesidendo atque regendo, perducebat ad visionem pacis.
5 Hoc autem die Symbolum competentibus traditur, propter confinem Dominicae Paschae solemnitatem, ut qui ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem quam confitentur agnoscant.
6 Vulgus autem ideo eum diem capitularium vocat, quia tunc moris est lavandi capita infantium qui ungendi sunt, ne forte observatione Quadragesimae sordidata ad unctionem accederent.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.110

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik