Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XXXIV. De Septuagesima, CAPUT XXXIV. De Septuagesima, et Sexagesima, et Quinquagesima.
| 1 | De Septuagesima quoque et Sexagesima, Quinquagesima atque Quadragesima, cur Dominici dies ante quadragesimale ieiunium sic appellentur, diversa multorum opinio est; et ideo maxime, quia ipsa Dominica quae Septuagesima dicitur, septuagesima dies ante Pascha reperitur: nec ea quae Sexagesima, sexagenarium numerum plenum habet usque in Pascha. |
| 2 | Nam alii simpliciter narrant hanc Ecclesiae esse consuetudinem, et Romana auctoritate ritum huius religionis esse firmatum. |
| 3 | Alii dicunt quod synecdochice totum habendum sit dictum, id est ubi maior de minori numero dierum invenitur, ut est Septuagesima ac Sexagesima, id est a toto partem intelligi debere. |
| 4 | Ubi vero minor, ut est Quadragesima, a parte totum intelligi oportere. |
| 5 | Alii quoque nescio quorum ore ducti asseverant, quod Orientales populi novem hebdomadas, et Graeci octo, et Latini septem ieiunare soleant, et ob hoc his omnibus Alleluia minime in Ecclesia deberi cantari. |
| 6 | Alii etiam quorum ratio prae caeteris laudabilior mihi esse videtur, dicunt Septuagesimam dictam esse propter decem hebdomadas, quae sunt ab ipso die usque ad clausum Paschae, quo die alba tolluntur vestimenta a nuper baptizatis. |
| 7 | Igitur in Apostolo legimus: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et sic usque ad ultima legis quae per Moysen data, decurrit in Christi Dei nostri tempora (Rom. V). |
| 8 | Porro Sexagesimam inde dici posse, quia sexaginta dies sunt usque ad medium Paschae, quod erit feria quarta paschalis hebdomadis. |
| 9 | Quinquagesimam vero rite dictam esse, eo quod tali numero pervenit usque in diem sanctum resurrectionis. |
| 10 | Quadragenarium etiam numerum ita ibi positum, quod cum Dominica sua concurrat ad mysticum Pascha Hebraeorum, quod Dominus noster Iesus Christus cum discipulis suis celebravit, et nos dicimus Coenam Domini. |
| 11 | Sed haec omnia nos ita hic posuimus, sicut in aliorum dictis vel scriptis comperimus, lectori viam dantes, si quae veracius et rationabilius exquisita invenerit, obtinere. |
| 12 | Notandum tamen est, quod a Quinquagesima ieiunium incipere apud Romanos Telesphorus saepe memoratus papa constituit: ut per septem hebdomadas ante Pascha corpus ieiuniis castigemus, quia alias septem post Pascha usque in Pentecosten, in laetitia a ieiuniis relaxare volumus, ut priorem quinquagesimam in plenitudine peccatorum nostrorum exigamus ad promerendam misericordiam, et in secunda laudibus et orationibus operam dantes, studeamus pervenire ad promissam Spiritus sancti gratiam. |