Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XXXII. De epiphania Domini.
| 1 | Epiphaniarum proinde festa solemnitate viri apostolici signaverunt, quia in eo est proditus stella Salvator, quando magi Christum in praesepe iacentem adoraverunt eum, offerentes ei competentia munera Trinitatis, aurum, thus, et myrrham, regi Deo atque passuro. |
| 2 | Ideo ergo diem hunc annua celebritate sacraverunt, ut mundus agnoscat Dominum, quem elementa coelitus prodiderunt. |
| 3 | Siquidem eodem die idem Iesus etiam Iordanis lavacro tingitur; divisoque coelo Spiritus sancti descendentis testimonio Dei esse Filius declaratur. |
| 4 | Cuius diei nomen ex eo quod apparuit gentibus, Epiphania nuncupatur. |
| 5 | Epiphania enim, Graece ἐπιφάνεια, apparitio vel ostensio dicitur. |
| 6 | Tribus ergo ex causis hic dies hoc vocabulum sumpsit. |
| 7 | Sive quod tunc in baptismo suo Christus populis fuerit ostensus, sive quod ea die sideris ortu magis est proditus; sive quod primo signo per aquam in vinum conversam, multis est manifestatus. |
| 8 | Illud tamen sciendum, quod licet ea die baptismus Christi, a Ioanne fieri credatur, universale tamen baptisma celebrari in ea, canonica contradicit auctoritas. |
| 9 | Paschae ergo tempus tantummodo et Pentecostes, ad hoc ab apostolis et apostolicis viris decretum, Romana custodit Ecclesia: quae videlicet duo tempora ad hoc opportuna esse, Christi Domini nostri a mortuis resurrectio, et Spiritus sancti super primitivam Ecclesiam declarat adventus. Quicunque ergo (ait Apostolus) baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus, etc. (Rom. VI). |
| 10 | Et Salvator ascensurus in coelum, Apostolis dixit: Ioannes quidem baptizavit aqua; vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies (Act. I). |