monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXXI. De Nativitate Domini.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XXX. De satisfactione et reconciliatione. <<<     >>> XXXII. De epiphania Domini.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XXXI. De Nativitate Domini.

1 Natalis Domini dies ea de causa a Patribus votivae solemnitatis institutus est, quia in eo Christus pro redemptione mundi nasci corporaliter voluit, prodiens ex Virginis utero, qui erat in Patris imperio: cuius susceptae carnis causa haec est: Postquam enim invidia diaboli parens ille primus spe seductus inani cecidit, confestim exsul et perditus in omni genere suo, radicem malitiae et peccati transduxit: crescebatque in malum vehementius omne genus mortalium, diffusis ubique sceleribus, et, quod est nequius, omnium cultibus idolorum.
2 Volens ergo Deus terminare peccatum, consuluit verbo, lege, prophetis, signis, plagis, prodigiis.
3 Sed cum nec sic quidem errores suos admonitus agnosceret mundus, misit Deus Filium suum, ut carnem indueret, et omnibus appareret, et peccatores sanaret.
4 Qui ideo in homine venit, quia per seipsum ab hominibus cognosci non potuit.
5 Ut autem videretur, Verbum caro factum est, assumendo carnem, non mutatum in carnem.
6 Assumpsit enim humanitatem, non amisit divinitatem; ita idem Deus et idem homo, in natura Dei aequalis Patri, in natura hominis factus mortalis, in nobis, pro nobis, de nobis, manens quod erat, suscipiens quod non erat, ut liberaret quod fecerat.
7 Haec est ergo Dominicae Nativitatis magna solemnitas.
8 Haec est diei huius nova et gloriosa festivitas, adventus Dei factus ad homines.
9 Itaque dies iste pro eo quod in eo Christus natus est, natalis dicitur: quemque ideo observare per revolutum circulum anni festiva solemnitate solemus, ut in memoriam revocetur Christus quod natus est.
10 In Bethlehem quoque Christus natus est, et in Nazareth nutritus, ut ex locorum vocabulis, rerum ipsarum appareret eventus.
11 Ergo quod in Bethlehem nasceretur, oportuit, quia cibus coelestis, de coelis ad terras venit.
12 Bethlehem quippe domus panis dicitur.
13 Et Salvator de se ipso dixit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Ioan. VI).
14 Ergo Bethlehem vere domus panis est, quia Christus homo in ea nasci dignatus est: panis videlicet vitae, de quo qui manducaverit, vivet in aeternum.
15 Ex hac etiam causa credimus in Ecclesia hunc morem inolevisse, ut in ea nocte qua Christus creditur esse natus, sacra missarum solemnia celebrantur, ut ea hora fideles quique sacramentum corporis et sanguinis Christi perciperent, qua eum inter homines misericorditer natum scirent.
16 Cuius tamen celebrationis, Telesphorus papa apud Romanos primus auctor legitur exstitisse.
17 Nam quod in Nazareth nutritus erat, ea causa fuit, ut quia Nazareth flos sive munditia interpretatur, aeternae puritatis eius index exsisteret, cum floret floris ipsius nutrix, qui de virga radicis Iesse ascendens, septiformem Spiritum haberet, et perpetua puritate insignis, merito Nazaraeus, quod est mundus, vocaretur.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik