Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XXX. De satisfactione et reconciliatione.
| 1 | Satisfactio autem est causas peccatorum et suggestionum excludere, et ultra peccatum non iterare. |
| 2 | Reconciliatio vero est, quae post complementum poenitentiae adhibetur. |
| 3 | Nam sicut conciliamur Deo, quando primum a gentilitate convertimur, ita reconciliamur, quando post peccatum poenitendo regredimur. |
| 4 | Quorum autem peccata in publico sunt, in publico debet esse poenitentia, per tempora quae episcopi arbitrio poenitentibus secundum differentiam peccatorum decernuntur; eorumque reconciliatio in publico esse debet ab episcopo, sive a presbyteris, iussu tamen episcoporum, sicut canones Africani concilii testantur, ubi ita scriptum est: Cuiuscunque autem poenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam Ecclesiam commoverit, ante absidam manus ei imponatur. |
| 5 | Quorum ergo peccata occulta sunt, et spontanea confessione soli tantummodo presbytero, sive episcopo ab eis fuerint revelata, horum occulta debet esse poenitentia, secundum iudicium presbyteri, sive episcopi cui confessi sunt, ne infirmi in Ecclesia scandalizentur, videntes eorum poenas, quorum penitus ignorant causas. |
| 6 | Quali autem tempore post poenitentiam reconciliatio fieri debeat, ostendunt decreta Innocentii papae, ubi ita scriptum reperitur: « De poenitentibus autem qui sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla intervenit aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum, Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat. |
| 7 | » Caeterum de pondere aestimando delictorum, sacerdotis est iudicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque ad lacrymas corrigendas; ac tum iubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. |
| 8 | Sane si quis aegritudinem inciderit, atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus paschae relaxandum, ne de saeculo absque communione discedat. |
| 9 | Hoc ergo ante omnia cavendum est, ne in extremis poenitentia et reconciliatio denegetur, ne in desperatione pereat, quia pietas omnipotentis Dei ad se quovis tempore concurrenti succurrere valet, et periclitantem sub onere peccatorum potest sublevare. |
| 10 | Perdidisse latro in cruce praemium ad Christi dexteram pendens, si illum unius horae poenitentia non iuvisset, cum esset in poena poenituit, et per unius sermonis professionem, habitaculum paradisi (Deo promittente) promeruit. |
| 11 | Vera ergo ad Deum conversio in ultimis positorum mente potius est aestimanda quam tempore, propheta hoc aliter asserente: Cum conversus, inquit, ingemueris, tunc salvus eris. |