monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXIX. De poenitentia.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XXVIII. De eleemosynarum differentia. <<<     >>> XXX. De satisfactione et reconciliatione.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XXIX. De poenitentia.

1 Poenitentibus exemplum Iob primus exhibuit, quando post funera vel flagella adhuc in sui redargutione, etiam in cilicio et cinere lamenta poenitudinis sumpsit dicens: Idcirco ago poenitentiam in favilla et cinere.
2 Post hunc David nobis poenitentiae magisterium praebuit, quando gravi vulnere lapsus, dum audisset a propheta, peccatum suum confestim poenituit, et culpam suae poenitentiae confessione sanavit.
3 Sic Ninivitae et alii multa peccata sua confessi sunt, poenitentiam egerunt, displicuere sibi quales fuerunt, et quales per Deum facti sunt, illi placuerunt.
4 Est autem poenitentia medicamentum vulneris, spes salutis, per quam peccatores salvantur, per quam Dominus ad misericordiam provocatur, quae non tempore pensatur, sed profunditate luctus et lacrymarum.
5 Poenitentia autem nomen sumpsit a poena, qua anima cruciatur et mortificatur caro.
6 Dicta est autem poenitentia quasi punientia, eo quod ipse homo puniendo puniat quod male admisit.
7 Hi vero qui poenitentiam gerunt, proinde capillos et barbam nutriunt, ut demonstrent abundantiam criminum quibus caput peccatoris gravatur.
8 Capilli enim pro vitiis accipiuntur, sicut scriptum est: Et criminibus peccatorum suorum unusquisque constringitur.
9 Vir quippe si comam nutriat, ut ait Apostolus, ignominia est illi (I Cor. XI).
10 Ipsam ergo ignominiam suscipiunt poenitentes pro merito peccatorum.
11 Quod vero in cilicio prosternuntur, memoriam peccatorum suorum eos habere significat.
12 Per cilicium quippe est recordatio peccatorum, propter haedos ad sinistram futuros.
13 Inde ergo poenitentes in cilicio prosternimur, tanquam dicentes: Et peccatum meum coram me est semper.
14 Quod autem cinere asperguntur, vel ut sint memores, quia cinis et pulvis sunt, vel quia pulvis facti sunt, id est impii facti sunt, unde et illi praevaricatores, primi hominis recedentes a Deo, malisque factis offendentes Creatorem, in pulverem unde sumpti sunt redierunt.
15 Bene ergo in cilicio et in cinere poenitens deplorat peccatum, quia in cilicio asperitas et punctio peccatorum, in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum, et idcirco in utroque poenitentiam agimus, ut et in punctione cilicii, cognoscamus vitia quae per culpam commisimus, et per favillam cineris perpendamus mortis sententiam, ad quam peccando pervenimus.
16 Poenitentiae autem remedium Ecclesia catholica in spe indulgentiae fideliter alligat exercendum, et post unum baptismi sacramentum, quod singulari traditione commendatum, sollicite prohibet iterandum, medicinali remedio poenitentiae subrogat adiumentum, cuius remedio egere se cuncti agnoscere debent, pro quotidianis humanae fragilitatis excessibus, sine quibus in hac vita esse non possumus, horum duntaxat dignitate servata, ita ut a sacerdotibus et Levitis Deo teste fiat, a caeteris vero astante coram Deo solemniter sacerdote, ut hic tegat fructuosa confessio, quod temerarius appetitus, aut ignorantiae notatur contraxisse neglectus, aut sicut in baptismo omnes iniquitates remitti, vel per martyrium nulli peccatum credimus imputari, ita poenitentiae compunctione fructuosa, universa fateamur deleri peccata.
17 Lacrymae enim poenitentium apud Deum pro baptismo reputantur: unde et quamlibet sint magna delicta, quamvis gravia, non est tamen in illis Dei misericordia desperanda.
18 In actione autem poenitudinis (ut supra dictum est) non tam consideranda est mensura temporis, quam doloris.
19 Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit.
20 Verumtamen quanta in peccato fuit ad malum abruptae mentis intentio, tanta necesse est in intentione devotio.
21 Duplex autem est poenitentiae gemitus, vel dum plangimus quod male gessimus, vel dum non agimus quod agere debebamus.
22 Ille autem vere poenitentiam agit, qui nec poenitere praeterita negligit, nec adhuc poenitenda committit.
23 Qui vero lacrymas indesinenter fundit, et tamen peccare non desinit, hic lamentum habet, sed mundationem non habet.
24 Si qui autem per gratiam Dei ad poenitentiam convertuntur, perturbari non debent, si rursus post emendationem relicta vitia cor pulsent, dum non possunt boni conversationi nocere, si talis cogitatio non erumpat in consensu vel opere.
25 Ferre enim sine perfectione vitiorum cogitationes, non est ad damnationem, sed ad probationem, nec est occasio subeundi discriminis, sed potius augendae virtutis.
26 Nam et si quis circa finem suum per poenitentiam desinet esse malus, non ideo debet desperare, quia in termino est ultimo vitae, quoniam non Deus respicit quales antea fuimus, sed quales circa finem vitae existimus.
27 Ex fine enim suo unumquemque aut iustificat aut condemnat, sicut scriptum est: Ipse iudicat extrema terrae.
28 Et alibi: Universorum finem ipse considerat.
29 Proinde non dubitamus circa finem iustificari hominem per poenitentiae compunctionem; sed quia raro id fieri solet, metuendum est ne dum ad finem differtur confessio sperata, anticipet mors quam veniat poenitentia.
30 Pro qua re et si bona est ad extremum conversio, melior tamen est quae longe ante finem agitur, ut ab hac vita securius transeamus.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.99

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XXVIII. De eleemosynarum differentia. <<<     >>> XXX. De satisfactione et reconciliatione.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXIX. De poenitentia.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik