Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XXVIII. De eleemosynarum differentia.
| 1 | Eleemosyna ergo, ἐλεημοσύνη, Graecum vocabulum, Latine interpretatur opus misericordiae, inde, ut reor dicta, quod miseria humanae infirmitatis cor sive animum pulset. |
| 2 | Sed haec apud homines, quibus varii animo accidunt affectus; caeterum apud Deum, qui secundum naturam semper est benignus et misericors, non est huiuscemodi credenda affectio. |
| 3 | Neque enim temporaliter illic aliquid accidere valet, ubi aeternitas sine ulla sui mutatione fixa manet, sed cum dicitur misericors, intelligi debet esse pius et clemens, quae magis nomina proprietatem ipsius naturae videntur ostendere. |
| 4 | Sunt et eleemosynarum species plurimae, quanquam in dispensationibus pauperum hoc vocabulum quidam haberi debere arbitrentur. |
| 5 | Eleemosynam facit, qui peccantem et pravis operibus insistentem aliquo modo, sive per admonitionem, sive per disciplinam corrigit. |
| 6 | Nec enim sine misericordia esse credendus est, qui regulariter, sive per excommunicationem, seu per verbera, hominem a peccatis et vitiis coercere studet, quia non secundum eius voluntatem, sed secundum utilitatem ipsius miseretur. |
| 7 | Eleemosynam facit, qui errantem in viam veritatis deducit. |
| 8 | Eleemosynam facit, qui indoctum docet, qui verbum Dei proximis suis praedicat. |
| 9 | Eleemosynam facit, qui bona temporalia cum fratribus suis, id est, caeteris hominibus participare non desinit. |
| 10 | Eleemosynam facit, qui victum et vestitum indigentibus praebet, qui hospitio suscipit, qui infirmos visitat, qui in carcere et in tribulationibus constitutis, de bonis suis subministrat, qui ad mortem et ad supplicia destinatos eruere non cessat. |
| 11 | Omnia enim bona quae in hac praesenti vita iustus quisque operatur hoc uno nomine comprehendi possunt, nec solum utique in aliis hominibus, sed etiam in nobismetipsis eleemosynas facere possumus, sicut scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX). |
| 12 | Cum ergo nos a peccatis ad bona opera convertimus, a superbia ad humilitatem, a luxuria ad continentiam, a livore et invidia ad charitatem et dilectionem, ab ira et disceptatione ad mansuetudinem et patientiam, a gula ad sobrietatem, ab avaritia ad largitatem, a tristitia saeculari ad spiritualem laetitiam, ab accidia temporali ad studium bonum, quid aliud facimus quam eleemosynas in nosmetipsos impendimus, cum nostrimet miseremur, ne per inobedientiam mandatorum Dei suppliciis aeternis deputemur? Quid enim (ait ipse Salvator) proderit homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam commutationem dabit homo pro anima sua? etc. (Marc. VIII.) Bene ergo et ordinate artem misericordiae exercet, qui primum semetipsum bonis operibus et sancta conversatione ac virtutum fructibus egere non sinit, et deinde in quocunque potest, sive in spiritualibus rebus, sive in corporalibus, proximos suos adiuvare non desistit. |