Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XXVII. De esu carnium et potione vini.
| 1 | Carnes autem et vinum post diluvium sunt hominibus in usum concessa, nam in initio permissum non fuerat, nisi tantum illud, ut scriptum est: Lignum fructiferum et herbam seminabilem dedi vobis in escam. |
| 2 | Postea vero per Noe data sunt in esum cuncta animalia, vinique attributa licentia est. |
| 3 | Sed postquam Christus (qui est principium et finis) apparuit, hoc quod in principio suspenderat, etiam in temporum fine retraxit, loquens per Apostolum suum: Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum (Rom. XIV). |
| 4 | Et iterum: Qui infirmus est, olera manducet (Ibid.). |
| 5 | Non ergo quia carnes malae sunt ideo prohibentur, sed quia earum epulae carnis luxuriam gignunt. |
| 6 | Fomes enim ac nutrimentum est omnium vitiorum. |
| 7 | Esca ventri et venter escis, Deus autem (ut scriptum est) et hunc et hanc destruet. |
| 8 | Piscem sane (quia eum post resurrectionem accepit Dominus) possumus manducare. |
| 9 | Hoc enim nec Salvator nec apostoli vetuerunt. |
| 10 | Avium quoque esum credo inde a patribus permissum esse, eo quod ex eodem elemento de quo et pisces creatae sunt. |
| 11 | Nam in regula monachorum non invenimus aliarum carnium esum eis contradictum esse, nisi quadrupedium. |
| 12 | Additio. |
| 13 | Sola quadrupedia non volatilia monachis interdicta. |
| 14 | Hoc autem tempore Pii Ludovici sic immutatum esse dicitur, ut in omni eorum pulmento sanguine uti liceat, propter nimiam et aliis damnosam consumptionem volatilium quam faciebant. |