Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XXVI. De origine biduanae sive triduanae.
| 1 | Biduanum autem morem ieiunii reor inde sumptum, quod apostoli ieiunaverunt illo biduo quo Dominus passus ac sepultus est. |
| 2 | Triduanis ergo ieiunare ab exemplo ductum est Ninivitarum, qui damnatis pristinis vitiis totos se tribus diebus ieiunio ac poenitentiae contulerunt. |
| 3 | Sed illius solummodo ieiunium Deo acceptabile est, qui sic ieiunat a cibis, ut abstineat a peccatis, caeterum qui ventre tantum ieiunat, reprobatum erit eius ieiunium coram Deo, qui dixit per prophetam: Ecce in diebus ieiunii vestri invenietur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. |
| 4 | Ecce ad lites et contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie. |
| 5 | Nolite ieiunare sic usque ad hanc diem, ut audiatur in excelsis clamor vester. |
| 6 | Nunquid tale est ieiunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam (Isa. LVIII). |
| 7 | Et deinde: Nonne hoc est magis ieiunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus disrumpe. |
| 8 | Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. |
| 9 | Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris, tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, etc. (Ibid.) |