monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXV. De privatis ieiuniis.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XXIV. De ieiunio quatuor sabbatorum, in quibus duodecim lectiones fiunt, et sacrae ordinationes. <<<     >>> XXVI. De origine biduanae sive triduanae.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XXV. De privatis ieiuniis.

1 Praeterea unicuique licet ut libet ieiuniorum modum habere, seu inediam extendere, servata prae omnibus constitutione legitimorum ieiuniorum quas supra memoravimus, quae generaliter sancta et apostolica servat Ecclesia.
2 Nec non et illa omnimodo custodire oportet unumquemque, quae communiter omnibus facere sive pro tribulatione, sive pro gratiarum actione proprius Ecclesiae mandat episcopus, quia qui constituta atque demandata ieiunia servare neglexerit peccat, qui autem expletis legitimis privata super expenderit, propriam mercedem habebit.
3 Nam leguntur aliqui sanctorum per biduanas, sive per triduanas, sive etiam per totam hebdomadam ieiunium extendere; plerique quod nec vinum nec siceram biberunt, nec aliquid manducaverint praeter panem siccum et olera; alii quod ab omni carne se abstinuerint, alii quod in tantum se abstinuerint, quod nec pane in cibo usi sunt, sed paucis caricis corpus suum sustentaverint.
4 Et alia plurima sunt genera abstinentiae, sed ante omnia cavere debet qui se abstinere vult ab aliquo cibo vel potu, ne mens eius occulta cogitatione polluatur, ita ut aliquam creaturam Dei damnet iudiciaria superstitione seductus, dicens hoc licere, illud autem non; hoc mundum, illud autem immundum esse cogitet.
5 Quem huius mundi cogitatio pulsat, videat Apostolum dixisse: Omnis creatura Dei munda est, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur, et malum est homini qui per offendiculum manducat (I Tim. IV; Rom. XIV).
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.95

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik