monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXXI. De Nativitate Domini. > CAPUT XXXIX. De Pascha Domini. > CAPUT XVIII. Quid sit inter ieiunium et stationem. > de praedictis generibus tribus. > CAPUT XXIII. De caeteris legitimis ieiuniis.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XXII. De ieiunio ante nativitatem Domini, quod fit in nono et decimo mense. <<<     >>> XXIV. De ieiunio quatuor sabbatorum, in quibus duodecim lectiones fiunt, et sacrae ordinationes.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XXIII. De caeteris legitimis ieiuniis.

1 Praeter haec autem et legitima tempora ieiuniorum sunt, sicut est omnis sexta feria, in qua propter passionem Domini a fidelibus ieiunatur, et sabbati dies, qui a plerisque propter quod in eo Christus iacuit in sepulcro ieiunio consecratus habetur, sicut in decretis Innocentii papae constitutum invenimus, scilicet ne Iudaeis exsultando praebeatur quod Christus sustulit moriendo.
2 Nam utique constat apostolos biduo isto et in moerore fuisse, et propter metum Iudaeorum se occuluisse, quod utique non dubium est: et ieiunasse eos biduo memorato, quae forma utique per singulas tenenda est hebdomadas, propter id quod commemoratio illius diei semper est celebranda.
3 Quod si putant uno tamen sabbato ieiunandum, ergo et Dominicum, et sexta feria semel in Pascha erit utique celebrandum.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.92

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik