monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXXI. De Nativitate Domini. > CAPUT XXXIX. De Pascha Domini. > CAPUT XVIII. Quid sit inter ieiunium et stationem. > de praedictis generibus tribus. > CAPUT XXIII. De caeteris legitimis ieiuniis. > CAPUT XXVII. De acquisitione et exercitio virtutum. > CAPUT XXV. De baptismatis sacramento. > quod fit in nono et decimo mense.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XXI. De ieiunio Pentecostes. <<<     >>> XXIII. De caeteris legitimis ieiuniis.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XXII. De ieiunio ante nativitatem Domini, quod fit in nono et decimo mense.

1 Tertium ieiunium est quod constat in mense Novembrio, quod divina auctoritate institutum vel initiatum Ieremiae prophetae testimonio declaratur, dicente ad eum Domino: Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversus Israel et Iudam, et adversus omnem gentem; si forte revertatur unusquisque a via sua pessima, propitius ero iniquitati eorum.
2 Vocavit ergo Ieremias Baruch filium Neriae, et scripsit Baruch ex ore Ieremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum in volumine libri.
3 Et praecepit Ieremias Baruch dicens: Ingredere et lege de volumine quod scripsisti ex ore meo, verba Domini audiente populo in domo Domini in die ieiunii leges, si forte cadat oratio eorum in conspectum Domini, et revertatur unusquisque a via sua mala, quoniam magnus furor et indignatio, quam locutus est Dominus adversum populum hunc.
4 Et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia quae praeceperat Ieremias propheta, legens ex volumine sermones in domo Domini.
5 Et factum est in mense nono, praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Ierusalem (Ierem. XXXVI).
6 Hac ergo auctoritate divinae Scripturae Ecclesia morem obtinuit, et universale ieiunium hac observatione celebrat: quod tamen ieiunium incipiens in nono mense in decimum extenditur, id est, usque ad diem natalis Domini pertingit.
7 Congrua itaque dispositione a magistris Ecclesiae hoc loco ieiunium quadragesimale fieri constitutum est, ut ante diem natalis Domini ieiunio et abstinentia nosmetipsos castigemus, quatenus venientem Redemptorem digna conversatione suscipere possimus, sicut ante tempus resurrectionis eius carnem nostram affligimus, ut resurrectionis gratiam, quae per ipsum fit, consequi mereamur.
8 Sed haec de tribus quadragesimis dicta sufficiant.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.91

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik