Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XXI. De ieiunio Pentecostes.
| 1 | Secundum ieiunium est, quod iuxta canones post Pentecosten alia die inchoatur, secundum quod et Moyses ait: In initio mensis ordinarie facietis vobis hebdomadas septem (Exod. XXXIV). |
| 2 | Hoc ieiunium a plerisque ex auctoritate Evangelii post Domini ascensionem completur, testimonium illud Dominicum historialiter accipientes ubi dicit: Nunquid possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt (Marc. II). |
| 3 | Dicunt enim post resurrectionem Domini quadraginta illis diebus quibus cum discipulis postea legitur conversatus, non oportere nec ieiunare nec lugere: quia in laetitia sumus. |
| 4 | Postea vero quam tempus illud expletur, quo Christus advolans ad coelos, praesentia corporali recessit, tunc indicendum esse ieiunium, ut per cordis humilitatem et abstinentiam carnis, mereamur e coelis promissum suscipere Spiritum sanctum. |
| 5 | Sed sicut diximus, bene et regulariter hoc post Pentecosten a Patribus constitutum est inchoare, ut gaudia promissi Spiritus sancti exsultantes in laudibus Dei adventum ipsius exspectemus, et tunc per eius gratiam innovati, ac coelo spirituali inflammati, abstinentiae et ieiunio operam demus. |
| 6 | Cuius rei concordant verba Lucae, quibus Dominum ascensurum in coelos discipulis praecepisse narravit. |
| 7 | Vos autem, inquit, sedete in civitatem quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV). |
| 8 | Tamen si qui monachorum vel clericorum ieiunare cupiunt, non sunt prohibendi, quia et Antonius, et Paulus, et caeteri Patres antiqui his diebus in eremo leguntur abstinuisse, nec solvisse abstinentiam, nisi tantum Dominico die. |