monumenta.ch > Hrabanus Maurus > qui ad sacrum ordinem accedere volunt. > 4. > 102. > CAPUT XX. De dialectica. > CAPUT VI. De modo legendi sacras Scripturas. > CAPUT PRIMUM. De officiis et orationibus canonicarum horarum. > CAPUT PRIMUM. De una Ecclesia Dei. > CAPUT XX. De quadragesimali ieiunio.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XIX. De ieiunio quarti, quinti, septimi et decimi mensis. <<<     >>> XXI. De ieiunio Pentecostes.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XX. De quadragesimali ieiunio.

1 Primum enim ieiunium Quadragesimae est, quod a veteribus libris coepit ex ieiunio Moysis et Eliae, et ex Evangelio, quia totidem diebus Dominus ieiunavit, demonstrans Evangelium non dissentire a lege et prophetis.
2 In persona quippe Moysi lex, in persona Eliae prophetae accipiuntur, inter quos in monte Christus gloriosus apparuit, ut evidentius emineret quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a lege et prophetis.
3 In qua ergo parte anni congruentius observatio Quadragesimae constitueretur, nisi confinis atque contigua Dominicae passionis, quia in ea significatur haec vita laboriosa? Cui etiam opus est continentia, ut ab ipsius mundi illecebris ieiunemus, viventes in sola manna, id est in coelestibus spiritualibusque praeceptis.
4 Numero autem quadragenario vita ista propterea figuratur, quia denarius est perfectio beatitudinis nostrae.
5 Creatura autem septenario figuratur, quae adhaeret Creatori, in quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum temporaliter annuntiata.
6 Et quia mundus quatuor ventis describitur, et a quatuor elementis erigitur, et a quatuor anni temporum vicibus variatur, decem quater ducta in quadraginta consummantur: quo numero ostenditur ab omni temporum delectatione abstinendum et ieiunandum esse, et caste continenterque vivendum, licet et aliud sacramenti mysterium exprimitur in hoc, quod quadraginta diebus eadem ieiunia celebrantur.
7 Lege enim Mosaica generaliter universo populo est praeceptum, decimas et primitias offerre Domino Deo.
8 Itaque cum in hac sententia principia voluptatum consummationesque operum nostrorum referre ad Dei gratiam admonemur, in supputatione tamen quadragesimae summa ista legalium decimarum expletur.
9 Totum enim anni tempus triginta sex dierum numero decimatur, subtractis enim e Quadragesima diebus Dominicis, quibus ieiunia resolvuntur, his diebus quasi pro totius anni decimis ad ecclesiam concurrimus, actuumque nostrorum operationem Deo in hostiam iubilationis offerimus, cuius quidem Quadragesimae lege (sicut ait noster Cassianus) quique perfecti sunt quodam modo non tenentur, nec exigui huius canonis subiectione contenti sunt.
10 Quem praesertim illis qui per totum anni spatium deliciis ac negotiis saecularibus implicantur ecclesiarum principes statuerunt, ut vel hoc legali quodam modo dierum vitae suae, quos totos quasi fructus quosdam fuerant voraturi, velut decimas Domino dedicarent.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.89

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik