Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XIX. De ieiunio quarti, quinti, septimi et decimi mensis.
| 1 | Ieiunium ergo quarti est in mense Iulio, septima decima die mensis eiusdem, quando descendens Moyses de monte tabulas legis confregit; in eo etiam die Nabuchodonosor urbis Ierusalem primum muros destruxit. |
| 2 | Dies ieiunii quinti in mense Augusto est, quando pro speculatoribus ad terram sanctam missis, seditio in castris Hebraeorum exorta est, et factum est ut per desertum quadraginta annos discurrerent laboriose, et in annis quadraginta in eremo omnes perirent. |
| 3 | Siquidem et in eo mense a Nabuchodonosor, et multo post tempore a Caesare Tito templum eversum est atque succensum, et in opprobrium gentis perditae exaratum. |
| 4 | Dies ieiunii septimi, in septimo mense est, qui appellatur Septembris, in quo occisus est Golias, et reliqui qui erant in Ierusalem interfecti sunt, iuxta quod loquitur Ieremias (Ierem. XXXVI). |
| 5 | Dies ieiunii decimi est in mense decimo, qui apud nos vocatur December, quando cognoverunt cuncti Babylonii capti quinto mense templum fuisse destructum, et fecerunt planctum atque ieiunium. |
| 6 | Haec beatissimus Hieronymus in commentariis Zachariae scripsit. |
| 7 | Sed quia haec ieiunia magis in Veteri Testamento quam in Novo celebrata sunt, ne penitus illa praetermisisse videremur (quia in propheta Zacharia commemorata sunt) breviter adnotavimus, ad Novi Testamenti ieiunia exponenda transeuntes. |