Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XVIII. Quid sit inter ieiunium et stationem.
| 1 | Ieiunium est et parcimonia victus, abstinentiaque ciborum, cui nomen inditum est ex quadam parte viscerum tenui semper et vacua, quod vulgo ieiunum vocatur. |
| 2 | Unde ieiunio nomen derivatum, quod sui inedia viscera vacua et exinanita existant. |
| 3 | Ieiunium autem et statio dicitur. |
| 4 | Statio autem de militari exemplo nomen accepit, pro eo quod nulla laetitia obveniens castris stationem militum rescindit. |
| 5 | Nam laetitia liberius, tristitia sollicitius administrat disciplinam. |
| 6 | Discernunt autem quidam inter ieiunium et stationem. |
| 7 | Nam ieiunium indifferenter cuiuslibet diei est abstinentia, non per legem, sed secundum propriam voluntatem. |
| 8 | Statio observatio statutorum dierum vel temporum: dierum, ut quartae feriae et sextae feriae ieiunium ex vetere lege praeceptum, de qua statione in Evangelio dixit ille: Ieiuno bis in sabbato (Luc. XVIII), id est, in quarta et sexta sabbati; temporum autem quae legalibus aut propheticis institutionibus terminatis temporibus statuta sunt, ut ieiunium quarti, ieiunium quinti, ieiunium septimi, et ieiunium decimi; vel sicut in Evangelio dies illi in quibus ablatus est sponsus; vel sicut observatio Quadragesimae, quae in universo orbe institutione apostolica observatur circa confinium Dominicae passionis. |