Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XVI. De discretione orationis Dominicae.
| 1 | Apud evangelistam Matthaeum septem petitiones Dominica continere videtur oratio, quarum tribus aeterna poscuntur, reliquis quatuor temporalia, quae tamen propter aeterna consequenda sunt necessaria. |
| 2 | Nam quod dicimus: Sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, quod non absurde quidem intellexerunt, in spiritu et corpore omnino sine fine retinenda sunt, quae hic quidem inchoantur, et quantumcunque proficimus augentur in nobis, perfecte vero in alia vita, quod sperandum est, semper possidebuntur. |
| 3 | Quod vero dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne inferas nos in tentationem, sed libera nos a malo, quis non videat ad praesentis vitae indigentiam pertinere? In illa utique vita aeterna, ubi nos speramus semper futuros, et nominis Dei sanctificatio, et regnum eius et voluntas eius in nostro spiritu et corpore perfecte atque immortaliter permanebunt. |
| 4 | Panis vero quotidianus ideo dictus, quia hic est necessarius quantus animae carnique tribuendus est, sive spiritualiter, sive corporaliter, sive utroque intelligatur modo. |
| 5 | Hic est etiam quam poscimus remissio, ubi est omnis commissio peccatorum. |
| 6 | Hic tentationes quae nos ad peccandum vel alliciunt vel impellunt, hic denique malum unde cupimus liberari, illic autem nihil horum est. |
| 7 | Evangelista vero Lucas in oratione Dominica petitiones non septem, sed quinque complexus est, nec ab ipso utique discrepavit, sed quomodo ista septem sunt intelligenda, ipse sua brevitate commonuit. |
| 8 | Nomen quippe Dei sanctificatur in spiritu, Dei autem regnum in carnis resurrectione venturum est. |
| 9 | Ostendens ergo Lucas tertiam petitionem duarum superiorum esse quodammodo repetitionem, magis eam praemittendo fecit intelligi; deinde tres alias adiungit de pane quotidiano, de remissione peccatorum, de tentatione vitanda. |
| 10 | At vero quod ille in ultimo posuit: Sed libera nos a malo, iste non posuit, ut intelligeremus ad illud superius quod de tentatione dictum est pertinere. |
| 11 | Ideo quippe ait, sed libera, non ait et libera, tanquam petitionem esse demonstrans, noli hoc, sed hoc, ut sciat unusquisque in eo se liberari a malo, quo non infertur in tentationem. |
| 12 | Haec ergo oratio, licet omnem videatur perfectionis plenitudinem continere, utpote quae ipsius Domini auctoritate vel initiata sit vel statuta, provehit tamen domesticos suos ad illum praecelsiorem quem superius commemoravimus statum, eosque ad illam igneam ac perpaucis cognitam vel expertam, imo (ut prius dixeram) ineffabilem orationem gradu eminentiore perducit, quem statum Dominus quoque noster illorum supplicationum formula, quas vel solus in monte secedens, vel tacite fudisse describitur, similiter figuravit, cum in orationis agonia constitutus etiam guttas sanguinis inimitabili intentionis profudit exemplo. |
| 13 | Qui enim vult orationem suam ad Dominum volare, faciat illi duas alas, ieiunium et eleemosynam, et ascendet celeriter, et exaudietur. |
| 14 | Ieiunium ergo cum oratione omnem virtutem inimici superat, et cunctam protervitatem eius expellit, quod ostendit in evangelio Dominus; cum apostoli conquesti fuerant quod lunaticum curare non poterant, ita respondet eis. |
| 15 | Hoc autem genus non eiicietur nisi per orationem et ieiunium (Matth. XVII). |
| 16 | Eleemosynas autem orationem confirmat adiuvare liber Actus apostolorum, cum narrat angelum Cornelio centurioni ita dixisse: Corneli, orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in conspectum Domini (Act. X). |
| 17 | Sed prius de ieiunio, postea de eleemosynis dicemus. |
| 18 | Quis enim parcimoniam non laudet, qui recolit primi hominis lapsum per gulae appetitum accidisse? quis ieiunium non praedicet, qui novit protoplastum parentem nostrum per esum victum, et Salvatorem per ieiunium diabolum vicisse? |