Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XV. De litaniis.
| 1 | Litaniae autem λιτανείαι Graeco nomine appellantur, quae Latine dicuntur rogationes. |
| 2 | Inter litanias vero et exomologesin hoc differt, quod exomologesis ex sola confessione peccatorum agitur, litaniae vero quae indicuntur propter rogandum Dominum, et impetrandam aliquam eius misericordiam. |
| 3 | Supplicationis nomen quodammodo nunc ex gentilitate retinetur. |
| 4 | Nam feriae, aut legitimae erant apud eos, aut indictae. |
| 5 | Indictae autem quia paupertas antiqua Romanorum ex collatione sacrificabat, aut certi de bonis damnatorum. |
| 6 | Unde supplicia dicuntur supplicationes, quae fiebant de bonis ex passorum supplicio. |
| 7 | Sacrae enim res de rebus exsecrandorum fiebant. |