monumenta.ch > Isidorus > 22. > 16. > 38. > 2. > 53. > 59. Aera DCXLIIX > 34. Aera DIV > 49. Aera DCVI > 27. > 63. > 44. Aera DLXXXVI > 46. > 21. > 28. > 40. Aera DLXIV > 61. > 43. > 29. > 52. Aera DCXXIV > quae constat in contrarietate et diversitate. > 24. > 30. Aera CDXC > 37. Aera DXLV > 60. Aera DCL > 36. Aera DXXI > 55. > 64. > 35. > 45. Aera DLXXXVII > 33. > 41. Aera DLXIX > confessione.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XIII. Quomoao ex his speciebus compunctio nascatur. <<<     >>> XV. De litaniis.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XIV. De exomologesi, CAPUT XIV. De exomologesi, id est, confessione.

1 Exomologesis ἐξομολόγῆσις Graeco vocabulo dicitur, quod Latine confessio interpretatur.
2 Cuius nominis duplex significatio est; aut enim in laude intelligitur confessio, sicut est: Confiteor tibi, Domine, Pater coeli et terrae, aut denudatione peccatorum, cum quisque Deo confitetur sua peccata ab eo indulgenda, cuius indeficiens est misericordia.
3 Ex hoc igitur Graeco vocabulo exprimitur et frequentatur exomologesis, quod delictum nostrum Domino confitemur, non quidem ut ignaro, cuius cognitioni nihil occultum est.
4 Unde per sapientiam dicitur: Qui abscondit scelera sua non dirigetur, qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII).
5 Confessio est rei scilicet eius quae ignoratur praefessa cognitio.
6 Utile enim ac iucundum quisquam esse existimaverat apere, adulterari, furari, sic ubi haec aeternae damnationis obnoxia cognovit, cognitis his, confitetur errorem.
7 Confessio autem erroris, professio est desinendi.
8 Desinendum ergo est a peccatis; dum confessio est, confessio autem antecedit, remissio sequitur.
9 Caeterum autem extra viam est qui peccatum cognoscit, nec cognitum confitetur, de quo instruxit nos Psalmista dicens: Revela Domino viam tuam, etc. (Psal. XXXVI).
10 Nam idem et se fecisse testatur dicens: Dixi: pronuntiabo adversum me iniustitias meas Domino, etc. Apostolus vero Iacobus idem nos facere exhortatur, dicens: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, etc. (Iac. V).
11 Itaque exomologesis, prosterni et humile faciendi hominibus disciplina est, habitu vili atque victu gracili, sacco et cinere corpus incurvare, ac sordibus obscurare, animum moeroribus deiicere, illa quae peccavit tristi tractatione mutare.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.83

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik