monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XIII. Quomoao ex his speciebus compunctio nascatur.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XII. De quadripartita specie orationum. <<<     >>> XIV. De exomologesi, id est, confessione.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XIII. Quomoao ex his speciebus compunctio nascatur.

1 Ex his quoque quatuor speciebus solent occasiones supplicationum pinguium generari.
2 Nam et de obsecrationis specie, quae de compunctione nascitur peccatorum, et de orationis statu, quae de fiducia oblationum et consummatione futurorum pro conscientiae profluit puritate, et de postulatione quae de charitatis ardore procedit, et de gratiarum actione, quae beneficiorum ac magnitudinis ac pietatis eius consideratione generatur, ferventissimas saepissime vovimus preces ignotasque prodire.
3 Ita et constat omnes has quas praediximus species omnibus hominibus utiles ac necessarias inveniri, ut in uno eodemque viro, nunc quidem obsecrationum, nunc autem orationum, nunc postulationum, et nunc gratiarum actionum puros ac ferventissimos supplicationis variatos emittat affectus.
4 Prima ad illos peculiarius videtur pertinere, qui adhuc vitiorum suorum aculeis ac memoria remordentur.
5 Secunda ad illos qui in profectu iam spiritali appetitu virtutum quadam mentis sublimitate consistunt.
6 Tertia ad eos qui perfectionem votorum suorum operibus adimplentes, intercedere pro aliis quoque consideratione fragilitatis eorum charitatis studio provocantur.
7 Quarta ad illos qui, iam poenali conscientiae spina de cordibus pulsa, singulares iam munificentias Domini ac miserationes, quas vel in praeterito tribuit, vel in praesenti largitur, vel praeparat in futuro, mente purissima retractantes, ad illam ignitam, et quae ore hominum nec comprehendi nec exprimi potest, orationem ferventissimo corde raptantur.
8 Nonnunquam tamen mens quae in illum verum puritatis proficit affectum, atque in eo coeperit radicari, solet haec omnia simul pariterque concipiens, atque in modum cuiusdam incomprehensibilis ac rapacissimae flammae cuncta pervolitans, ineffabiliter ad Deum emittere: tanta scilicet in illius horae momento concipiens, et effabiliter in supplicatione profundens, quanta non dicam ore percurrere, sed ne ipsa quidem mente valeat alio tempore recordari.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.82

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik