monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXV. De privatis ieiuniis. > septimi et decimi mensis. > CAPUT XII. De quadripartita specie orationum.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , XI. <<<     >>> XIII. Quomoao ex his speciebus compunctio nascatur.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XII. De quadripartita specie orationum.

1 Orationum ergo speciem Apostolus quadripartita ratione distinxit, dicens: Deprecor itaque primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones (I Tim. VIII), quae non inaniter ab Apostolo ita fuisse divisa minime dubitandum est.
2 Non enim credendum est aliquid transitorie ac sine ratione Spiritum sanctum per Apostolum protulisse, ac ideo primitus indagandum est quid obsecratione, quid oratione, quid postulatione, quid gratiarum actione signetur; deinde perquirendum utrum hae quatuor species ab unoquoque orante sint pariter assumendae, an alius quidem obsecrationes, alius orationes, alius vero postulationes, aliusque gratiarum actiones Deo debeat exhibere.
3 Sed mensuram scilicet aetatis suae, in qua unaquaeque mens per intentionem proficit, et industriam unumquemque oportet intendere.
4 Obsecrationes itaque sunt implorationes seu petitiones pro peccatis, quibus vel praesentibus vel praeteritis admissis suis unusquisque compunctus veniam deprecatur.
5 Orationes sunt, quibus aliquid offerimus seu vovemus Deo, verbi gratia: Oramus, cum renuntiantes huic mundo et actibus, atque conversationi mundanae spondemus nos tanta intentione cordis Domino servituros.
6 Oramus, cum promittimus nos purissimam corporis castitatem, seu immobilem patientiam exhibituros esse perpetuo, vel cum de corde nostro radices irae, sive tristitiae mortem operantis vovemus nos funditus eruere.
7 Tertio loco ponuntur postulationes, quas pro aliis quoque, dum sumus in fervore spiritus constituti, solemus emittere, vel charis scilicet nostris, vel pro totius mundi pace poscentes, ut ipsius Apostoli verbis eloquar, cum pro omnibus hominibus, pro regibus et pro his qui in sublimitate sunt supplicamus.
8 Quarto deinde loco, gratiarum actiones ponuntur, quas mens vel cum praeterita Dei recolit beneficia, vel cum praesentia complectitur, seu cum in futurum quae et quanta praeparaverit Deus his qui diligunt eum prospicit, per ineffabiles excessus Domino refert.
9 Qua intentione nonnunquam preces uberiores emitti solent, dum illa quae posita sunt in futuro praemia, purissimis oculis intuendo, gratias cum immenso gaudio spiritus noster instigatur infundere.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.81

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik