monumenta.ch > Hrabanus Maurus > et quod eam temere alicui legere non liceat. > CAPUT VII. De vespertina celebratione. > si sensus ipse congruat veritati. > CAPUT VII. De diaconis. > CAPUT III. De officio primae horae. > CAPUT III. De tonsura clericorum. > CAPUT XI. De ambiguis signis quomodo constant. > CAPUT XV. De litaniis. > 101. > CAPUT XV. De superhumerali. > CAPUT XXV. De astronomia. > CAPUT LVII. De regula fidei. > CAPUT XVII. Quae divinitus instituta investigaverunt. > et quid oporteat praedicatorem in dicendo observare. > CAPUT XI.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , X. <<<     >>> XII. De quadripartita specie orationum.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT XI.

1 De peculiaribus orationibus.
2 Peculiares autem orationes pure frequenter facere, et bonum et laudabile est, quia multorum Patrum exempla id nos facere suadent, ipse Dominus etiam suo magisterio hoc docere nos dignatus est dicens: Tu autem cum oraveris intra in cubiculum, et clauso ostio ora Patrem tuum, et Pater tuus qui videt te in abscondito reddet tibi (Matth. VI).
3 Sed et hoc non in clamosa voce faciendum est, sed cum intentione cordis et compunctione lacrymarum, quia hoc modo nos exaudiri a Domino credimus, dicente Psalmista: Exaudivit Dominus vocem fletus mei, et reliqua (Psal. VI).
4 Et item: Sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. V).
5 Nam assidue et instanter orare ipsa Veritas nos docuit, cum dixit: Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis; omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur (Matth. VII).
6 Et ut exemplo aliquo eamdem rem magis suaderet, parabolam de homine in medium posuit, qui amicum suum in conclavi positum de tribus panibus postulavit, et panis et lapidis, piscis et serpentis, ovi et scorpionis comparationem faciens, novissime ita narrationem conclusit.
7 Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se (Ibid.).
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.80

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik