Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT X.
| 1 | De caeteris legitimis orationibus. |
| 2 | Sunt et aliae orationes legitimae, quae sine ulla admonitione debentur, ut est illa quam dicimus ante inceptionem alicuius operis, Domini adiutorium postulantes. |
| 3 | Nec enim decet Christianum aliquod opus sua praesumptione incipere, antequam studeat Dominum in auxilium advocare, quia ipse dixit: Sine me nihil potestis facere (Ioan. XV). |
| 4 | Humiliter ergo advocatus dignatur nos adiuvare, sicut de ipso scriptum est: Invocabit me, inquit, et ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum, et reliqua (Psal. XC). |
| 5 | Sed et cibum non prius sumere licet quam interposita oratione, priora enim habenda sunt spiritus refrigeria quam carnis, quia priora sunt coelestia quam terrena. |
| 6 | Similiter autem et post cibum orare convenit, ut Domino pro suis donis gratiae referantur, ut illud in hoc compleatur Psalmistae quod dicit: Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum (Psal. XXI). |