monumenta.ch > Hrabanus Maurus > qui ad sacrum ordinem accedere volunt. > 4. > 102. > CAPUT XX. De dialectica. > CAPUT VI. De modo legendi sacras Scripturas. > CAPUT PRIMUM. De officiis et orationibus canonicarum horarum. > CAPUT PRIMUM. De una Ecclesia Dei. > CAPUT XX. De quadragesimali ieiunio. > CAPUT IX. De ignotis signis. > CAPUT VI. De officio nonae horae. > CAPUT VIII. Unde fit quod non intelliguntur quae scripta sunt. > CAPUT XX. De dalmatica. > ad charitatis perfectionem perveniat. > CAPUT VI. De presbyteris. > CAPUT IV. De gradibus sapientiae et charitatis. > CAPUT IX. De nocturna vigiliarum celebratione.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , VIII. De completorio. <<<     >>> X.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT IX. De nocturna vigiliarum celebratione.

1 De vigiliarum quoque nocturnalium celebratione antiqua est institutio, vigiliarum devotio familiare bonum est omnibus sanctis.
2 Isaias quoque exclamat ad Deum dicens: De nocte vigilat spiritus meus ad te, Domine, quia lux praecepta tua sunt super terram.
3 Item David et regio et prophetico sanctificatus unguento ita canit: Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustitiae tuae (Psal. CXVIII).
4 Hanc namque tempore vastator angelus transiens, primogenita Aegyptiorum percussit.
5 Unde et nos evigilare oportet, ne periculo Aegyptiorum admisceamur.
6 Eisdem etiam horis venturum se esse in Evangelio Salvator astruxit, unde et ad vigilandum auditores suos excitans, dixit: Beati servi illi, quos cum venerit Dominus invenerit vigilantes (Luc. XII).
7 Vigilate ergo, nescitis enim quando Dominus veniat, sero, an media nocte, ac galli cantu, an mane, ne cum venerit inveniat vos dormientes (Marc. XIII).
8 Et ne solis apostolis illud praeceptum esse crederetur, mox subiunxit: Quod autem, inquit, vobis dico, omnibus dico, vigilate.
9 Siquidem nec verbis solum docuit vigilias, sed etiam confirmavit exemplo, namque testatur Evangelium quia erat Iesus pernoctans in oratione Dei.
10 Paulus quoque et Silas in custodia publica circa medium noctis orantes, hymnum (audientibus cunctis) vincti dixisse memorantur (Act. XIX), ubi terraemotu repente facto, et concussis carceris fundamentis, et ianuae sponte apertae, et omnium vincula sunt soluta.
11 Unde oportet his horis psallendi orandique frequentiam nos in sanctis habere officiis, finemque nostrum, vel si advenerit sub tali actu exspectare securos.
12 Est autem quoddam genus haereticorum, superfluas existimantium sacras vigilias, et spiritali opere infructuosas, dicentes iura temerari divina, cum Deus noctem fecerit ad requiem, sicut diem ad laborem.
13 Qui haeretici Graeco sermone nystages, νυσταγεῖς, hoc est somnicolosi, vocantur.
14 Iste autem est catholicus ordo divinarum celebrationum, qui ab universa Ecclesia Christi incommutabiliter servatur.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.78

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik