monumenta.ch > Hrabanus Maurus > qui ad sacrum ordinem accedere volunt. > 4. > 102. > CAPUT XX. De dialectica. > CAPUT VI. De modo legendi sacras Scripturas. > CAPUT PRIMUM. De officiis et orationibus canonicarum horarum. > CAPUT PRIMUM. De una Ecclesia Dei. > CAPUT XX. De quadragesimali ieiunio. > CAPUT IX. De ignotis signis. > CAPUT VI. De officio nonae horae. > CAPUT VIII. Unde fit quod non intelliguntur quae scripta sunt. > CAPUT XX. De dalmatica. > ad charitatis perfectionem perveniat. > CAPUT VI. De presbyteris. > CAPUT IV. De gradibus sapientiae et charitatis. > CAPUT IX. De nocturna vigiliarum celebratione. > CAPUT VIII. De completorio.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , VII. De vespertina celebratione. <<<     >>> IX. De nocturna vigiliarum celebratione.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT VIII. De completorio.

1 De completis autem celebrandis etiam in Patrum invenimus exemplis, David propheta dicente: Si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, aut requiem temporibus, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob (Psal. CXXXI).
2 Quis non stupeat tantam in amore Dei devotionem animi, ni somnum sibi, sine quo utique corpora humana deficiunt, penitus interdixerit, donec locum ac templum Domino fabricandum in pectore suo rex et propheta reperiret? Quae res nos debet fortiter admonere, ut si ipsi locus Domini esse volumus, et tabernaculum eius, ac templum cupimus haberi, in quantum possumus exempla sanctorum imitemur, ne de nobis dicatur quod legitur: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt, et reliqua.
3 Circa undecimam autem horam, id est in fine diei, quando huius officii tempus est, credimus Salvatoris corpus positum esse in sepulcro, ac perinde istius quoque cursus solemnis debet esse celebratio; atque magnopere postulare debemus, ut ipse qui hac hora quietem sepulcri intravit nobis aeternam requiem in coelis concedere dignetur.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.78