monumenta.ch > Hrabanus Maurus > et quod eam temere alicui legere non liceat. > CAPUT VII. De vespertina celebratione.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , VI. De officio nonae horae. <<<     >>> VIII. De completorio.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT VII. De vespertina celebratione.

1 Vespertinum officium in diurnae lucis occasu est, cuius ex Veteri Testamento solemnis est celebratio.
2 Denique hoc tempore veterum sacrificia offerri adolerique altario aromata et thura (sicut supra diximus) mos erat, cuius rei testis est hymnidicus ille, regio ac sacerdotali functus officio, dicens: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3 In Novo quoque Testamento eo tempore Dominus et Salvator noster coenantibus apostolis mysterium sui corporis et sanguinis in initio tradidit, ut tempus ipsum sacrificii vesperum ostenderet saeculi.
4 Proinde in honorem ac memoriam tantorum sacramentorum in his temporibus adesse nos decet Dei conspectibus et personare, in eius cultibus orationum nostrarum illi sacrificium offerentes, atque in eius laudibus pariter exsultantes.
5 Vesperum autem nominatur a sidere quod Vesper vocatur, et decidente sole exoritur, de quo propheta dicit: Et vesperum super filios hominum producere facit (Iob. XXXVIII).
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.77

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik