monumenta.ch > Hrabanus Maurus > et quod eam temere alicui legere non liceat. > CAPUT VII. De vespertina celebratione. > si sensus ipse congruat veritati. > CAPUT VII. De diaconis. > CAPUT III. De officio primae horae.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , II. De matutina celebratione <<<     >>> IV. De tertiae horae celebratione.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT III. De officio primae horae.

1 Primae autem horae celebratio proinde fit, quia in ortu diei quando sol ab occidente primum apparet, oportet ut Solem iustitiae oriri postulemus, ut in illius lumine ambulantes peccatorum tenebras et laqueos mortis evadamus.
2 Iuxta illud quod ipsa Veritas nos admonet, dicens: Ambulate dum lucem habetis, ne forte tenebrae vos comprehendant (Ioan. XII).
3 Et item: Qui ambulat in die, non offendit (Ioan. X).
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.76