monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT II. De matutina celebratione
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., , PRIMUM. De officiis et orationibus canonicarum horarum. <<<     >>> III. De officio primae horae.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT II. De matutina celebratione

1 Primum ergo de matutinorum antiquitate David propheta testatus est dicens: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo (Psal. CX).
2 Et item: In matutinis meditabor in te.
3 Et item: Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.
4 Diluculo autem proinde oratur, ut resurrectio Christi celebretur.
5 In vigilia ergo matutina Dominus Israel ducens per mare Rubrum, Pharaonem et Aegyptios in ipso dimersit; et matutina hora Christus a morte resurgens, populum suum salvans, diabolum et satellites eius aeterna captivitate damnavit.
6 Matutina enim luce radiante, Dominus et Salvator noster ab inferis resurrexit, quando coepit oriri fidelibus lux, quae moriente Christo occiderat peccatoribus.
7 Siquidem et eodem tempore cunctis spes futurae resurrectionis creditur, cum iusti et omnes ab hac temporali morte, quasi a sopore somni resurgentes evigilabunt.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.75

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik