Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER SECUNDUS., CAPUT PRIMUM. De officiis et orationibus canonicarum horarum.
| 1 | Officium ergo missae, quod in superiori libro contexuimus, maxima ex parte ad solum pertinet sacerdotem, cui sacrificandi data licentia est, et veneranda mysteria consecrare. |
| 2 | Sed quia istud pro sua reverentia et dignitate primo loco positum est, de caeteris officiis diurnalium sive nocturnalium horarum, quibus certis spatiorum terminis preces et orationes generaliter sine differentia universae Domino offerre decet Ecclesiae, consequenter exponamus. |
| 3 | Oratio enim petitio dicitur, nam orare est petere, sicut exorare impetrare. |
| 4 | Constat autem oratio loco et tempore. |
| 5 | Loco, quoniam ubique et in publico sive in plateis more Pharisaeorum orare a Christo prohibemur, sed ubi opportunitas dederit, aut necessitas importaverit. |
| 6 | Neque enim huic illud Apostoli contrarium est, quod dicit ad Timotheum scribens: Volo, inquit, viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione, et reliqua (I Tim. II). |
| 7 | Et neque illud Psalmistae quod dicit: In omni loco dominationis eius, benedic, anima mea, Dominum (Psal. CII). |
| 8 | Sed haec ad interna respectant, quibus semper Deum orare et benedicere oportet. |
| 9 | Ille ergo in omni loco orat Deum, qui per charitatis officia et bona opera ubique manus cordis mundas elevare ad Deum satagit. |
| 10 | Tempore autem, quoniam canonicas horas ad orandum a Patribus constitutas incessanter servat Ecclesia, quas quasi pro debito exorandi officio statuas nullo modo negligere fas est, ut sunt prima, tertia, sexta, nona, vespera, et caeterae quae similiter observantur. |
| 11 | Nec enim illud hanc constitutionem confundit, quod Psalmista dicit: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo (Psal. XXXIII). |
| 12 | Et Apostolus: Sine intermissione, inquit, orate, et reliqua (I Thess. V). |
| 13 | Benedicere enim Deum est in omni tempore, semper illum digna conversatione laudare; et sine intermissione orare, est omnia in gloriam Dei agere, sicut dicit idem Apostolus: Sive enim manaucatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X). |
| 14 | Supradictae enim horae ideo specialiter ad orandum discretae sunt, ut si forte aliquo opere fuerimus detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat. |
| 15 | Quae tempora in Scripturis divinis praestituta inveniuntur. |
| 16 | Nam in Veteri Testamento praeceptum est quotidie, mane et vespere, Domino adolere incensum. |
| 17 | Et David dicit: Vespere, mane, et meridie, narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam (Psal. CX). |
| 18 | Et item: Septies in die laudem dixi tibi. |
| 19 | Sed et sanctus Daniel propheta tertia, et sexta, et nona, hora diei ad deprecandum Dominum ascendit in solarium suum, expansis manibus ad coelum Deum deprecatur pro se et pro populo Israel. |