Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, DE CLERICORUM INSTITUTIONE LIBER PRIMUS., CAPUT XXXIII. De ordine missae.
| 1 | Primum autem in celebratione missae ad introitum sacerdotis ad altare antiphona cantatur a clero, ut audiatur sonitus quando ingreditur sanctuarium in conspectu Domini, sicut in Veteri Testamento per tintinnabulorum sonitum ingressus innotuit pontificis. |
| 2 | Bene ergo in ingressu sacerdotis concrepantibus choris auditur modulatio divinae laudis, ut Dominicae celebrationis mysteria ministrorum pie praecedat consonantia, et corporis et sanguinis Christi venerabile sacramentum antecedat dignae laudis sacrificium. |
| 3 | Namque chorus est multitudo in sacris collecta; et dictus chorus, quod in initio in modum coronae circum aras starent, et ita psallerent. |
| 4 | Unde et Ecclesiasticus liber scribit stantem sacerdotem ante aram, et in circuitu coronam fratrum. |
| 5 | Alii chorum dixerunt a concordia, quae in charitate consistat, sive de concinentia soni. |
| 6 | Cum autem unus canit, Graece monodia μονωδία, Latine sicinium, dicitur; et cum duo canunt, bicinium dicitur; cum autem multi, chorus vocatur. |
| 7 | Antiphona ἀντίφωνη Graece, vox reciproca, ex duobus scilicet choris alternatim psallentibus, dicitur. |
| 8 | Post introitum autem sacerdotis ad altare litaniae aguntur a clero, ut generalis oratio praeveniat specialem sacerdotis: subsequitur autem oratio sacerdotis, et pacifica primum salutatione populum salutans pacis responsum ab ille accipiat, ut vera concordia et charitatis pura devotio facilius postulata impetret ab eo qui corda aspicit et interna diiudicat. |
| 9 | Tunc lector legit lectionem canonicam, ut animus auditorum per hanc instructus ad caetera intensior assurgat. |
| 10 | Post hanc ergo cantor dicit responsorium: ad compunctionem provocet, et lenos animos audientium faciat. |
| 11 | Responsorium ergo inde dicitur, quod, alio desinente, id alter respondeat. |
| 12 | Inter responsoria et antiphonas hoc differt, quod in responsoriis unus dicat versum, in antiphonis autem alternent versibus chori. |
| 13 | Antiphonas Graeci, responsoria vero Itali traduntur primum invenisse. |
| 14 | Responsorium enim istud quidam gradale vocant, eo quod iuxta gradus pulpiti cantatur. |
| 15 | Post responsorium cantatur alleluia, scilicet ut ad coelestia mente populum sublevet, et ad divinam contemplationem erigat. |
| 16 | Alleluia enim duorum verborum interpretatio est, hoc est laus Dei, et est Hebraeum. |
| 17 | Ia enim de decem nominibus quibus apud Hebraeos Deus vocatur unum est. |
| 18 | Similiter et amen Hebraeum est, quod ad omnem sacerdotis orationem seu benedictionem respondet populus fidelium. |
| 19 | Interpretari quoque potest amen in Latinum, vere, sive fideliter, seu fiat. |
| 20 | Hieronymo teste in Psalterio, ubi ait: Fiat, fiat, in Hebraico legitur, Amen, amen. |
| 21 | Haec duo tamen verba, id est, amen et alleluia, nec Graecis, nec Latinis, nec Barbaris, licet in suam linguam omnino transferre, vel alia lingua annuntiare. |
| 22 | Nam quamvis interpretari possunt, propter sanctiorem tamen auctoritatem, servata est ab apostolis in his propriae linguae antiquitas. |
| 23 | Tantum enim sacra sunt nomina, ut etiam Ioannes in Apocalypsi referat Spiritu revelante se vidisse et audisse vocem coelestis exercitus, tanquam vocem aquarum multarum, et tonitruum validorum dicentium, amen et alleluia (Apoc. XIX), ac per hoc sic oportet in terris utraque dici, sicut in coelo resonant. |
| 24 | Deinde a diacono cum summa auctoritate in auribus populi recitatur Evangelium, ut ipsius ibidem audiatur doctrina, ad quem fervet intentio tota, ipsiusque virtus intelligatur per Evangelium, cuius tunc corporis sacrosanctum celebratur mysterium. |
| 25 | Per hoc oblationes offeruntur a populo, et offertorium cantatur a clero, quod ex ipsa causa vocabulum sumpsit, quasi offerentium canticum; immittitur usque super altare corporalis pallium, quod significat linteum quo corpus Salvatoris involvebatur, quod ex lino puro textum esse debet, et non ex serico vel purpura, neque ex panno tincto, sicut a Silvestro papa institutum invenimus, quia in Evangelio legitur sindone munda involutum esse a Ioseph corpus Salvatoris, et sudarium capitis eius post resurrectionem Domini non cum linteaminibus positum, sed seorsum involutum inveniri. |
| 26 | Ponuntur quoque tunc vasa sancta (quod calix est et patena) super altare, quae quodammodo Dominici sepulcri typum habent, quia sicut tunc corpus Christi aromatibus unctum in sepulcro novo per piorum officium condebatur, ita modo in Ecclesia mysticum corpus illius cum unguentis sacrae orationis conditum in sacris vasis ad percipiendum fidelibus per sacerdotum officium administratur. |
| 27 | Postea cantatur missa a sacerdote, qui postquam loquitur ad populum de elevatione cordis ad Deum, exhortaturque eos ad gratias agendas Domino, laudibus os implet, rogatque ut ipse omnipotens Deus Pater, cui deserviunt coelestes potestates, sua gratia illorum vocibus iubeat humanas associare confessiones; quam deprecationem mox subsequitur laus ex angelicis et humanis cantibus confecta. |
| 28 | Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, pleni sunt coeli et terra gloria tua, etc. Dehinc iam consecratio corporis et sanguinis Domini fit, et deprecatio valida ad Deum, inter quae et Dominica oratio decantatur. |
| 29 | Postquam enim ad communicandum et ad percipiendum corpus perventum fuerit, pacis osculum sibi invicem tradunt, cantantes: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis, ut, pacifici sacramentum percipientes, in filiorum Dei numero (remissis delictis omnibus) mereantur copulari. |
| 30 | Post communionem ergo, et post eiusdem nominis canticum, data benedictione a sacerdote ad plebem, diaconus praedicat missae officium esse peractum, dans licentiam abeundi. |
| 31 | Istum ergo ordinem ab apostolis, et ab apostolicis viris traditum Romana tenet Ecclesia, et per totum pene Occidentem, omnes Ecclesiae eamdem traditionem servant. |
| 32 | Sed quia de ordinibus sacris, et de quatuor sacramentis, nec non et de officio missae sermonem explicavimus, huic libro terminum hic ponendum esse censemus: in sequentibus, de caeteris officiis atque observationibus (si Dominus annuerit) plura relaturi. |
| 33 | Additio de missa. |
| 34 | Anastasius, natione Romanus, ex patre Maximo (ut legitur in gestis episcopalibus), constituit ut quotiescunque sancta recitarentur Evangelia, sacerdotes et reliquum vulgus non sederent, sed starent. |
| 35 | Deinde orationem pro suis propriis delictis et plebis remissione, ut dignus sit accedere ad altare, et ad tactum oblatarum, ne fiat illi quod factum est Bethsamitis qui temere arcam Domini tangebant (I Reg. V). |
| 36 | Susceptis oblationibus revertitur sacerdos ad altare, et lavat manus suas, et extergit ab actu communium manuum atque terreno pane, sacerdos facit de oblata duas cruces iuxta calicem, ut doceat Christum depositum esse de cruce, pro duobus populis et crucifixum. |
| 37 | Elevatio sacerdotis et diaconi corporis et sanguinis Christi, elevationem eius ad crucem insinuat pro totius mundi salute. |
| 38 | Pannus extensus super altare, corpus Domini monstrat extensum in cruce, et super eo corpus et sanguis Domini consecratum, quod nos manducamus, aqua et vinum in calice monstrant sacramenta, quae de latere Domini in cruce fluxerunt, quibus nos potati sumus. |
| 39 | Immissio panis in vinum, varie apud quosdam habetur et agitur. |
| 40 | Itali quoque primo mittunt de sancto pane in calicem, et postea dicunt: pax Domini, aliqui vero reservant immissionem usque dum pax celebrata sit et fractio panis. |
| 41 | Romani vero cum dicunt Pax Domini sit semper vobiscum, mittunt corpus Domini in calicem oblatae particulae. |
| 42 | Ipsum corpus nobis ante oculos ostendit quod pro nobis est crucifixum. |
| 43 | Ideo vero tangit quatuor latera calicis, quia per illud humanum genus per quatuor climata mundi ad unitatem unius corporis coniungit et ad pacem Ecclesiae catholicae et apostolicae producit, talibus namque verbis mittit in calicem corpus Domini: Fiat commistio corporis et sanguinis Domini accipientibus nobis ad salutem mentis et corporis in vitam aeternam; tunc populus facit pacem, ut ostendatur quod nos membra eius sumus, qui pro nobis crucifixus est et resurrexit, facta pace sacerdos rumpat oblatam ex latere dextro una particula relicta super altari, et reliquas oblationes ponat in patenam tenente eam diacono. |
| 44 | Per particulam oblatae immissae in calicem ostendit Christi corpus, quod iam resurrexit a mortuis. |
| 45 | Per comestam a sacerdote et populo, quod post resurrectionem adhuc cum discipulis ambulans in terra, et seipsum victum praebens. |
| 46 | Per relictam in altari, insinuat eum iacere in sepulcro, et a discipulis in passione derelictum. |
| 47 | Quaeritur in quo loco inchoatur officium missae, et si forte ad totum officium non occurrerit, ubi praesentare debeat in initio missae? Nobis videtur missam vocari ab eo loco, ubi incipit sacerdos sacrificium Deo offerre usque ad ultimam benedictionem qua clamante Levita, dicit: Ite, missa est. |